Latin
Book 5, lines 5.1.743-5.1.758
Justinian, Codex 5.1.743-758
Not analysed yet
CJ. 5. 16. 1: Imperator Antoninus
Bona quondam mariti tui fiscus si nemine ei successore exsistente ut vacantia occupavit, donationes ab eo factae, si usque ad finem vitae in eadem voluntate permansit, revocari non possunt. *ant. a. tryphenae. *<a 212 pp. iii id. ian. duobus aspris conss. >
CJ. 5. 16. 2: Imperator Antoninus
Si ancillam nummis tuis comparatam esse praesidi provinciae probaveris donationisque causa focariae tuae nomine instrumentum emptionis esse conscriptum, eam tibi restitui iubebit. nam licet cessante iure matrimonii donatio perfici potuerit, milites tamen meos a focariis suis hac ratione fictisque adultationibus spoliari nolo. *ant. a. marco mil. *<a 213 pp. Xii k. mart. antonino a. Iiii et balbino conss. >
CJ. 5. 16. 3pr. : Imperator Antoninus
Donatio mancipiorum aliarumque rerum, quas tibi ab uxore tua donatas dicis, si modo suae potestatis, cum donaret, fuit vel patris voluntate id fecit et in eadem voluntate donationis usque ad ultimum diem vitae perseveravit, ex mea et divi severi patris mei constitutione firmata est. *ant. a. epicteto. *<a 213 pp. iiii non. mart. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 5. 16. 3. 1: Imperator Antoninus
Sin autem post mortem filiae facta est donatio a quondam socero tuo, etiam inter vivos ea perfici potuit. <a 213 pp. iiii non. mart. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 5. 16. 4: Imperator Alexander Severus
Nec inter eas quidem personas, quarum iuri subiecti sunt vir et uxor quive in eorum potestate sunt, donationes iure civili fieri possunt. *alex. a. claudiano. *<a pp. xvii k. oct. >
CJ. 5. 16. 5: Imperator Alexander Severus
Si, ut proponis, pater tuus, in cuius potestate fuisti, marito tuo genero suo instrumentum debitoris donationis causa dedit isque matrimonio durante vita functus est ac postea a marito divortisti, quod gestum est non valet. *alex. a. quintillae. *<a 227 pp. Id.Febr. Albino et maximo conss. >
CJ. 5. 16. 6pr. : Imperator Alexander Severus
Etiamsi uxoris tuae nomine res quae tui iuris fuerunt depositae sunt, causa proprietatis ea ratione mutari non potuit, etsi donasse te uxori res tuas ex hoc quis intellegat, cum donatio in matrimonio facta prius mortua ea quae liberalitatem excepit irrita sit. *alex. a. nepotiano. *<a 229 pp. Non.Dec. Alexandro a. iii et dione conss. >
CJ. 5. 16. 6. 1: Imperator Alexander Severus
Nec est ignotum, quod, cum probari non possit, unde uxor matrimonii tempore honeste quaesierit, de mariti bonis eam habuisse veteres iuris auctores merito credidissent. <a 229 pp. Non.Dec. Alexandro a. iii et dione conss. >