Latin
Book 5, lines 5.1.759-5.1.770
Justinian, Codex 5.1.759-770
Not analysed yet
CJ. 5. 16. 7: Imperator Alexander Severus
Si ex voluntate patris tui filio tutoris nupta es, collata in maritum donatio ipso iure irrita est. sed si matrimonium iure non valuit, licet ipso iure donatio tenuerit, quia tamen indigna persona eius fuit, qui nec maritus potest dici, utiles actiones super revocandis his tibi competunt. *alex. a. theodotae. *<a 232 pp. K.Oct. Lupo et maximo conss. >
CJ. 5. 16. 8: Imperator Alexander Severus
Si fructus eorum praediorum, quae in dotem accepisse te dicis, matrimonii tempore uxorem tuam percipere passus es eosque uxor tua absumpsit, restitui tibi post divortium oportere nulla ratione contendis. sin autem ab his locupletior facta est, in tantum potest conveniri. *alex. a. leoni. *<a 233 pp. V k. oct. maximo et paterno conss. >
CJ. 5. 16. 9: Imperator Gordianus
Etsi de tua pecunia mancipia uxori tuae comparata sunt, tamen, si ei sunt tradita, eorum dominium non ad te, sed ad eam pertinet, pecuniae autem tantummodo repetitionem habes, sive negotium eius gerens numerationem fecisti sive in eam donationem conferens quantitatem pretii largitus es: etenim vel in solidum vel quatenus locupletior facta est actione cum ea competenti poteris experiri. *gord. a. origeni. *<a 238 pp. Vii k. oct. Pio et pontiano conss. >
CJ. 5. 16. 10: Imperator Gordianus
Si maritus quondam uxoris tuae, cum sui iuris esset, in eam praedia vel cetera donationis titulo contulit et in ea voluntate usque ad mortem suam perseveravit, ex oratione divi severi confirmata est donatio: ac si eas res pater defuncti iniuriose abstulit, per praesidem provinciae eas restituere cogetur. nec enim, quasi maleficiis eius sit maritus extinctus, crimen intendens sub praetextu accusationis quae donata sunt auferre debuit, cum causa liberalitatis a criminatione separata sit. *gord. a. veriano. *<a 239 pp. Iii k. april. gordiano a. Et aviola conss. >
CJ. 5. 16. 11: Imperator Gordianus
Sicut cessat petitio quantitatis, quam de suo maritus uxori in menses singulos vel annos singulos proprii usus eius gratia promittit, ita ex ea causa nummi soluti erogatique non dari repetitionem manifestum est. *gord. a. maximo. *<a 241 pp. V k. iul. Gordiano a. Ii et pompeiano conss. >
CJ. 5. 16. 12: Imperator Gordianus
Si maritus tuus creditores sortitus post factam in te donationem fundum, quem ex donatione iuri tuo vindicas, isdem specialiter obligavit, eandem obligationem defensionis tuae firmitatem inrumpere intellegere debes, cum sit manifestum non solum ex huiusmodi obligatione, sed etiam ex donatione vel venditione vel alio quolibet modo rebus alienatis revocatam esse a viro in mulierem factam donationem. *gord. a. secundinae. *<a 243 pp. Vi k. febr. arriano et papo conss. >