Latin
Book 5, lines 5.1.813-5.1.827
Justinian, Codex 5.1.813-827
Not analysed yet
CJ. 5. 16. 27pr. : Imperator Justinianus
Si unus ex his, qui matrimonio fuerant copulati, in alium donatione facta ab hostibus captus est et in servitutem deductus et postea ibi morte peremptus, quaerebatur, an huiusmodi liberalitas, quam antea fecit, ex hoc roborari videtur an vacillare: et iterum si donator quidem in civitate romana constitutus decesserit ,mortis autem eius tempore is qui donationem accepit in captivitate degebat et postea reversus est, an videtur et tunc donatio rata haberi. *iust. a. iohanni pp. *<a 530 d. K.Dec. Lampadio et oresta vv. Cc. Conss. >
CJ. 5. 16. 27. 1: Imperator Justinianus
Cum itaque in utroque casu oportet augusto remedio causam dirimi, cum nihil aliud tam peculiare est imperiali maiestati quam humanitas, per quam solam dei servatur imitatio, in ambobus casibus donationem firmam esse censemus. <a 530 d. K.Dec. Lampadio et oresta vv. Cc. Conss. >
CJ. 5. 17. 0. De repudiis et iudicio de moribus sublato.
CJ. 5. 17. 1: Imperator Alexander Severus
Matrimonium quidem deportatione vel aqua et igni interdictione non solvitur, si casus, in quem maritus incidit, non mutet uxoris adfectionem. ideoque dotis actio ipso iure non competit, sed indotatam esse eam, cuius laudandum propositum est, nec ratio aequitatis nec exempla permittunt. *alex. a. avitianae. *<a 229 pp. Non.Nov. Alexandro a. Iii et dione conss. >
CJ. 5. 17. 2: Imperatores valer. ,gallien.
Liberum est filiae tuae, si sponsum suum post tres peregrinationis annos expectandum sibi ultra non putat, omissa spe huius coniunctionis matrimonium facere, ne opportunum nubendi tempus amittat, cum posset nuntium remittere, si praesente eo consilium mutare voluisset. *valer. et gallien. aa. et valer. c. paulinae. *<a 259 pp. Vii k. april. aemiliano et basso conss. >
CJ. 5. 17. 3pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Dubium non est omnia omnino, quae consilio recte geruntur, iure meritoque effectu et firmitate niti. *diocl. et maxim. aa. tullio. *<a 290 d. ii k. Sept. Tiberiade ipsis aa. conss. >
CJ. 5. 17. 3. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quare si tu dotem pro muliere dedisti et ex morte eius repetitionem stipulatus es, circumscribendi autem tui causa ficto repudio matrimonium brevi tempore rescissum est, res dotales, quas ante nuptias obtulisti, praeses provinciae recipere te non dubitabit. <a 290 d. ii k. Sept. Tiberiade ipsis aa. conss. >
CJ. 5. 17. 3. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Certum est enim daturum operam moderatorem provinciae, ut, quae contra fas gesta sunt, fructum calliditatis obtinere non possint, cum nobis huiusmodi commenta displiceant. <a 290 d. ii k. Sept. Tiberiade ipsis aa. conss. >