Latin
Book 6, lines 6.1.1086-6.1.1100
Justinian, Codex 6.1.1086-1100
Not analysed yet
Unde inefficaciter te codicillis rogatam esse, ut quibusdam rebus contenta portionem quam testamento fueras consecuta aliis restitueres, falso tibi persuasum est. <a 244 pp. id. oct. peregrino et aemiliano conss. >
CJ. 6. 36. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum proponatis pupillorum vestrorum matrem diversis temporibus ac dissonis voluntatibus duos codicillos ordinasse, in dubium non venit id, quod priori codicillo inscripserat, per eum in quem postea secreta voluntatis suae contulerat, si a prioris tenore discrepat et contrariam voluntatem continet, revocatum esse. *diocl. et maxim. aa. hyacintho et aliis. *<a 290 pp. vi id. sept. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 6. 36. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non idcirco minus, quod intestato te absente codicillos mater tua fecit, ii, quibus precariis verbis adscripta sunt, relicta capiunt. *diocl. et maxim. aa. et cc. stratonico. *<sine die et consule. >
CJ. 6. 36. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec codicillos quidem furentem posse facere certissimi iuris est. si igitur scriptura velut codicillorum patris tui fuit prolata, ut aliquid ex hac peti possit ,adseverationi tuae mentis eum compotem fuisse negantis fidem adesse probari convenit. *diocl. et maxim. aa. et cc. flaviae. *<a 294 d. vi k. dec. divelli cc conss. >
CJ. 6. 36. 6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sive initio quae fuerat codicillis relicturus generaliter, sive novissime relicta servari mandaverit, confirmatione munitus nullam iustam gerere sollicitudinem potes. *diocl. et maxim. aa. et cc. demostheni. *<a 294 d. iii id. dec. nicomediae cc. conss. >
CJ. 6. 36. 7: Imperator Constantinus
Si idem codicilli quod testamenta possent, cur diversum his instrumentis vocabulum mandaretur, quae vis ac potestas una sociasset? igitur specialiter codicillis instituendi ac substituendi potestas iuris auctoritate data non est. *constant. a. ad maximum pp. *<a 332 d. iii. . . iun. pacatiano et hilariano conss. >
CJ. 6. 36. 8pr. : Imperator Theodosius
Si quis agere ex testamento quolibet modo sive scripto sive sine scriptura confecto de hereditate voluerit, ad fideicommissi persecutionem adspirare cupiens, minime permittatur. *theodos. a. asclepiodoto pp. *<a 424 d. x k. mart. constantinopoli victore vc. cons. >
CJ. 6. 36. 8. 1: Imperator Theodosius
Tantum enim abest, ut aditum cuiquam pro suo migrandi desiderio concedamus, ut etiam illud sanciamus, ut, si testator faciens testamentum in eodem pro codicillis etiam id valere complexus sit, qui hereditatem petit, ab ipsis intentionis exordiis utrum velit eligendi habeat potestatem, sciens se unius electione alterius sibi aditum praeclusisse: ita ut, sive bonorum possessionem secundum tabulas aut secundum nuncupationem ceterasque similes postulaverit, aut certe mitti se ad possessionem ex more petierit, statim inter ipsa huius iuris auspicia propositum suae intentionis explanet. <a 424 d. x k. mart. constantinopoli victore vc. cons. >