Latin
Book 6, lines 6.1.1101-6.1.1113
Justinian, Codex 6.1.1101-1113
Not analysed yet
CJ. 6. 36. 8. 1a: Imperator Theodosius
Illud quoque pari ratione servandum est, ut testator, qui decreverit facere testamentum, si id implere nequiverit, intestatus videatur esse defunctus nec traducere liceat ad fideicommissi interpretationem velut ex codicillis ultimam voluntatem, nisi id ille complexus sit, ut vim etiam codicillorum scriptura debeat obtinere: illo iure electionis videlicet perdurante, ut, qui ex testamento agere voluerit, ad fideicommissum migrare non possit. <a 424 d. x k. mart. constantinopoli victore vc. cons. >
CJ. 6. 36. 8. 2: Imperator Theodosius
Si quis vero ex parentibus utriusque sexus ac liberis usque ad gradum quartum agnationis vinculis adligatus vel cognationis nexu constrictus ad tertium scriptus heres fuerit vel nuncupatus, in eo videlicet testamento, quod testator vicem quoque codicillorum voluit obtinere, licebit ei, si de hereditate ex testamento secundum mortui voluntatem agens fuerit forte superatus vel certe ipse sponte voluerit, ad fideicommissi subsidium convolare. non enim par eademque ratio videtur amittere debita et lucra non capere. <a 424 d. x k. mart. constantinopoli victore vc. cons. >
CJ. 6. 36. 8. 3: Imperator Theodosius
In omni autem ultima voluntate excepto testamento quinque testes vel rogati vel qui fortuitu venerint in uno eodemque tempore debent adhiberi, sive in scriptis sive in sine scriptis voluntas conficiatur. testibus videlicet, quando scriptura voluntas componitur, subnotationem suam accommodantibus. <a 424 d. x k. mart. constantinopoli victore vc. cons. >
CJ. 6. 37. 0. De legatis.
CJ. 6. 37. 1: Imperator Antoninus
Quamvis verbis his:" ut quoad cum claudio iusto morati essetis", alimenta vobis et vestiarium legatum sit, tamen hanc fuisse defuncti cogitationem interpretor, ut et post mortem iusti eadem vobis praestari voluerit. *ant. a. pius libertis sextiae basiliae. *<a sine die et consule >
CJ. 6. 37. 2: Imperatores Severus, Antoninus
Quamvis heres institutus hereditatem vendiderit, tamen legata et fideicommissa ab eo peti possunt et quod eo nomine datum fuerit, venditor ab emptore vel fideiussoribus eius petere poterit. *sev. et ant. aa. sabiniano. *<a 197 pp. X k. Sept. Laterano et rufino conss. >
CJ. 6. 37. 3: Imperatores Severus, Antoninus
Qui post testamentum factum praedia quae legavit pignori vel hypothecae dedit, mutasse voluntatem circa legatariorum personam non videtur: et ideo, etiam si in personam actio electa est, recte placuit ab herede praedia liberari. *sev. et ant. aa. victorino. *<a 211 pp. Vi k. Mai. Gentiano et basso conss. >