Latin
Book 6, lines 6.1.1166-6.1.1177
Justinian, Codex 6.1.1166-1177
Not analysed yet
CJ. 6. 37. 23. 1c: Imperator Justinianus
Et sic in omnibus statuendum est, id est in hereditatibus vel legatis vel fideicommissis: vestigia enim voluntatis testatoris non aliter nisi per huiusmodi viam aestimanda sunt. <a 530 d. xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 6. 37. 23. 2: Imperator Justinianus
(1) sed et aliam disceptationem iuris antiqui non absimilem constitutam decidere nobis humanum esse apparuit. agitabatur enim, si quis agrum cornelianum vel forte alium vel quandam rem cuidam legaverit et postea iterum vel saepius ei eandem rem per legatum vel fideicommissum dederit, post talia autem verba testamenti sempronio eundem agrum vel aliam rem legaverit, ut saepius quidem titii fuisset mentio, semel autem sempronii, quid statuendum est, et quid iuris sit, si coniunctim an separatim eis relinquatur, sive in legato hoc consistat sive in hereditate? <a 530 d. xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 6. 37. 23. 2a: Imperator Justinianus
Huiusmodi igitur decidentes antiquam controversiam sancimus, cuicumque fuerit vel hereditas vel ager in memoratis casibus sive coniunctim sive soli sive saepius eidem relictus, aequa lance et hereditatem et agrum et aliam quamcumque rem dividi et ad dimidiam partem unumquemque vocari, nisi specialiter expresserit et dixerit testator tantas quidem partes velle unum, tantas autem alterum habere. in omnibus etenim testatoris voluntatem, quae legitima est, dominari censemus. <a 530 d. xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 6. 37. 24pr. : Imperator Justinianus
Cum quidam suum filium familias impuberem exheredatum fecit aliis heredibus scriptis, eidem autem pupillo alium substitutum reliquit, maximam scilicet ostendens ad filium suum adfectionem, cui nihil quidem emolumenti reliquit, sed post exheredationis iniuriam etiam substitutionem ei addidit et a substituto legatum reliquit, quaerebatur, si huiusmodi legatum vel fideicommissum potest valere. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 37. 24. 1: Imperator Justinianus
Sed et si legatum eidem exheredato filio pater reliquerit et substituerit ei exheredato facto aliquem extraneum, iterum certabatur, si saltem per eundem modum fideicommissum potest relinquere. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 37. 24. 2: Imperator Justinianus
Cum igitur antiquitas quidem haec diverse tractare maluit, nobis autem huiusmodi iurgia supervacua esse videntur, sancimus nullo legato nullo fideicommisso huiusmodi substitutum qui exheredato pupillo datus est praegravari, nec si ipsam rem quam pupillo legavit a substituto eius vel legare vel fideicommittere voluit. <a 531 d. ii k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >