Latin
Book 6, lines 6.1.1178-6.1.1191
Justinian, Codex 6.1.1178-1191
Not analysed yet
CJ. 6. 37. 25pr. : Imperator Justinianus
Si legatarius celaverit testamentum et postea hoc in lucem emerserit, an possit legatum sibi derelictum is qui celaverit ex eo testamento vindicare, dubitabatur. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 37. 25. 1: Imperator Justinianus
Quod omnimodo inhibendum esse censemus, ut non accipiat fructum suae calliditatis, qui heredem voluit hereditate defraudare: sed huiusmodi legatum illi quidem auferatur, maneat autem quasi pro non scripto apud heredem, ut, qui alii nocendum esse existimavit, ipse suam sentiat iacturam, quemadmodum, si legatarius, cui propter tutelam gerendam aliquid derelictum sit, non subierit tutelam, ei quidem legatum aufertur, pupillo autem adsignatur, cui ille utilis esse noluit. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 37. 26pr. : Imperator Justinianus
Illud, quod de legatis vel fideicommissis temporalibus utpote irritis a legum conditoribus definitum est, emendare prospeximus sancientes et talem legatorum vel fideicommissorum speciem valere et firmitatem habere. *iust. a. iohanni pp. *<a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo. >
CJ. 6. 37. 26. 1: Imperator Justinianus
Cum enim iam constitutum est fieri posse temporales donationes et contractus, consequens est etiam legata vel fideicommissa, quae ad tempus relicta sunt, ad eandem similitudinem confirmari: post completum videlicet tempus ad heredem isdem legatis vel fideicommissis remeantibus, necessitatem habente legatario vel fideicommissario cautionem in personam heredis exponere, ut post transactum tempus res non culpa eius deterior facta restituatur. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo. >
CJ. 6. 38. 0. De verborum et rerum significatione.
CJ. 6. 38. 1pr. : Imperator Antoninus
Praediis instructis legatis, quamvis ex fructibus oleum et vinum in eodem fundo habuerit, tamen si id venale fuit, item ea, quae ad tempus propter incursionem latronum tutelae causa in praedium translata sunt, legato non cedere iuris auctoribus placuit. *ant. a. antipatrae. *<a 213 pp. vi id. aug. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 6. 38. 1. 1: Imperator Antoninus
Vinum vero, quod in apothecis fuit, si ideo illic habuit, ut, cum in praedium venisset mater familias, eo uteretur, legato cedere ignorare non debes. <a 213 pp. vi id. aug. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 6. 38. 2pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus