Latin
Book 6, lines 6.1.1455-6.1.1466
Justinian, Codex 6.1.1455-1466
Not analysed yet
CJ. 6. 49. 7pr. : Imperator Justinianus
Sancimus licentiam esse etiam soli tutori recte fieri fideicommissi nomine universitatis restitutionem, quod pupillo relictum est, et sine onere fideiussionis, ubi tamen pupillus fari non possit vel abesse noscitur, ne, dum nimia subtilitate circa res utimur pupillares, ipsa subtilitas ad perniciem eorum revertatur. *iust. a. iohanni pp. *<a 530 d. X k. Nov. Constantinopoli lampadio et oreste vv. Cc. Conss. >
CJ. 6. 49. 7. 1: Imperator Justinianus
Idemque iuris esse oportet, et si furioso fideicommissaria debeatur hereditas, ut restitutio curatori eius soli, nomine scilicet furiosi, celebretur. quis enim sensus, quae vox certa furioso esse intellegitur, cum in utroque casu restituentes plenissimam consequantur ex nostra lege securitatem? <a 530 d. X k. Nov. Constantinopoli lampadio et oreste vv. Cc. Conss. >
CJ. 6. 49. 7. 1a: Imperator Justinianus
Hoc eodem observando, et si ipsi pupilli vel furiosi restitutione gravati sunt. <a 530 d. X k. Nov. Constantinopoli lampadio et oreste vv. Cc. Conss. >
CJ. 6. 49. 7. 1b: Imperator Justinianus
Cum autem aliquis hereditatem restituere iussus est et dolo malo vel post litem contestatam vel antea sese contumaciter celaverit, vel si suppositus fideicommissariae restitutioni, antequam restitueret hereditatem, ab hac luce subtractus est nullo herede vel successore existente, vel si fideicommissarius, cui restituta est ex trebelliano hereditas, alii per fideicommissum restituere iussus fuerit res hereditarias: quemadmodum actionum translatio celebretur in tribus istis casibus, apud veteres dubitabatur: et domitius ulpianus constituendum esse super his putavit. <a 530 d. X k. Nov. Constantinopoli lampadio et oreste vv. Cc. Conss. >
CJ. 6. 49. 7. 1c: Imperator Justinianus
Sancimus itaque, ut, sive per contumaciam afuerit is, cui restitutio imposita est, sive morte praeventus nullo relicto successore fuerit, sive a primo fideicommissario in secundum translatio celebrari iussa est, ipso iure utiles actiones transferantur. <a 530 d. X k. Nov. Constantinopoli lampadio et oreste vv. Cc. Conss. >
CJ. 6. 49. 8pr. : Imperator Justinianus
Quidam testamento condito iussit heredem omnem hereditatem quam ei dereliquit alii restituere, speciale autem fideicommissum alteri adscripsit. et quaerebatur, specialis fideicommissarius id quod ei derelictum est a quo consequi debeat, utrumne ab herede, ut post retentionem eius alias res universitatis fideicommissarius accipiat, an una cum aliis rebus oporteat et hoc generali fideicommissario adgregari, ut ipse speciali fideicommissario hoc tradat, sive in rebus sive in pecuniis sit fideicommissum. *iust. a. iohanni pp. *<a 532 d. Xv k. Nov. Constant inopoli post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. Anno secundo. >