Latin
Book 6, lines 6.1.1467-6.1.1487
Justinian, Codex 6.1.1467-1487
Not analysed yet
CJ. 6. 49. 8. 1: Imperator Justinianus
Sancimus itaque totam quidem substantiam secundum senatus consulti trebelliani auctoritatem restitui generali fideicommissario, illum autem speciali fideicommissario id quod ei derelictum est dependere. <a 532 d. Xv k. Nov. Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. Anno secundo. >
CJ. 6. 50. 0. Ad legem falcidiam.
CJ. 6. 50. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Scire debes omissa falcidia, quo pleniorem fidem portionis restituendae exhiberes, non videri plus debito solutum esse. *sev. et ant. aa. prisco. *<a 197 pp. Iii id. Mai. Laterano et rufino conss. >
CJ. 6. 50. 2: Imperatores Severus, Antoninus
Falcidiae rationem adversus omnes pro modo legatorum et fideicommissorum locum habere certi et explorati iuris est. *sev. et ant. aa sanctiano. *<a 197 pp. K.Iul. Laterano et rufino conss. >
CJ. 6. 50. 3: Imperator Alexander Severus
Etiamsi tacitum fideicommissum heredem administrasse apparuerit, legata tamen seu fideicommissa, quae testamento relicta sunt, praestanda esse ambigi non oportet, ad eum videlicet modum, quem lex falcidia patiatur, cum quartam, quae aufertur heredi, qui contra legem fidem suam obtulit, legatariis proficere non placuit. *alex. a. hermagorae. *<a 222 pp. Id.Oct. Alexandro a. cons. >
CJ. 6. 50. 4: Imperator Alexander Severus
Et in legatis principi datis legem falcidiam locum habere merito divo hadriano placuit. *alex. a. philetiano. *<a 222 pp. V k. Ian. Alexandro a. Cons. >
CJ. 6. 50. 5: Imperator Alexander Severus
Si mortis causa immodicas donationes in sororem tuam matrem contulisse probare potes, legis falcidiae ratione secundum constitutionem divi severi avi mei uti potes. *alex. a. samosatae. *<a 223 pp. Xv k. Nov. Maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 6. 50. 6pr. : Imperator Alexander Severus
In ponenda ratione legis falcidiae omne aes alienum deducitur, etiam quod ipsi heredi mortis tempore debitum fuerit, quamvis aditione hereditatis confusae sint actiones. *alex. a. secundinae. *<a223 s. V k. Ian. Maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 6. 50. 6. 1: Imperator Alexander Severus
Omnia autem legata, quamvis in operibus publicis conficiendis statuisque ponendis data sint, ad contributionem dodrantis pro rata suae cuiusque quantitatis revocantur. <a223 s. V k. Ian. Maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 6. 50. 6. 2: Imperator Alexander Severus
Nec si quid ultro solidum heres praestiterit aut perfecerit, legitimae computationi praeiudicatur. <a223 s. V k. Ian. Maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 6. 50. 7: Imperator Alexander Severus
In testamento quidem militis ius legis falcidiae cessat. sed ea, quae ad vos pertinentia defunctus tenuit, bonorum eius videri minime possunt et ideo recte rationem eorum ut aeris alieni haberi desiderabitis. *alex. a. pomponio. *<a 226 pp. K.Mai. Alexandro ii et Marcello conss. >