Latin
Book 6, lines 6.1.1529-6.1.1538
Justinian, Codex 6.1.1529-1538
Not analysed yet
CJ. 6. 51. 1. 2: Imperator Justinianus
Et cum triplici modo ea, quae in ultimis elogiis relinquuntur, contingebat deficere, consentaneum est et tempora eorum et nomina manifeste exponere, ut, quod vel tollitur vel reformatur, non sit incognitum. <a 534 d. K.Iun. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A.Iiii et paulino vc. Conss. >
CJ. 6. 51. 1. 2a: Imperator Justinianus
Ea enim vel his relinquebantur, qui in rerum natura tunc temporis, cum condebantur extrema elogia, non fuerant, forte hoc ignorantibus testatoribus, et ea pro non scripto esse leges existimabant: vel vivo testatore is, qui aliquid ex testamento habuit, post testamentum ab hac luce subtrahebatur, vel ipsum relictum expirabat, forte quadam condicione, sub qua relictum erat, deficiente, quod veteres appellabant in causa caduci: vel mortuo iam testatore hoc quod relictum est deficiebat, quod aperta voce caducum nuncupabatur. <a 534 d. K.Iun. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A.Iiii et paulino vc. Conss. >
CJ. 6. 51. 1. 3: Imperator Justinianus
In primo itaque ordine, ubi pro non scriptis efficiebantur ea, quae personis iam ante testamentum mortuis testator donasset, statutum fuerat, ut ea omnia maneant apud eos, a quibus fuerant derelicta, nisi vacuatis vel substitutus suppositus vel coniunctus fuerat adgregatus: tunc enim non deficiebant, sed ad illos perveniebant: nullo gravamine nisi perraro in hoc pro non scripto superveniente. <a 534 d. K.Iun. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A.Iiii et paulino vc. Conss. >
CJ. 6. 51. 1. 3a: Imperator Justinianus
Quod et nostra maiestas quasi antiquae benevolentiae consentaneum et naturali ratione subnixum intactum atque illibatum praecipit custodiri in omne aevum valiturum. <a 534 d. K.Iun. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A.Iiii et paulino vc. Conss. >
CJ. 6. 51. 1. 4: Imperator Justinianus
Pro secundo vero ordine, in quo ea vertuntur, quae in causa caduci fieri contingebat, vetus ius corrigentes sancimus ea, quae ita evenerint, simili quidem modo manere apud eos, a quibus sunt derelicta, heredes forte vel legatarios vel alios, qui fideicommisso gravari possunt, nisi et in hunc casum vel substitutus vel coniunctus eos antecedat: sed omnes personas, quibus lucrum per hunc ordinem defertur, eas etiam gravamen quod ab initio fuerat complexum omnimodo sentire, sive in dando sit constitutum sive in quibusdam faciendis vel in modo vel condicionis implendae gratia vel alia quacumque via excogitatum. neque enim ferendus est is, qui lucrum quidem amplectitur, onus autem ei adnexum contemnit. <a 534 d. K.Iun. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A.Iiii et paulino vc. Conss. >