Latin
Book 6, lines 6.1.1539-6.1.1548
Justinian, Codex 6.1.1539-1548
Not analysed yet
CJ. 6. 51. 1. 5: Imperator Justinianus
In novissimo autem articulo, ubi proprie caduca fiebant, secundum quod praediximus, et clausis tabulis tam existere heredes quam posse adire, sive ex parte sint sive ex asse instituti, censemus et dies legatorum et fideicommissorum secundum quod praediximus a morte defuncti cedere: hereditatem etenim, nisi fuerit adita, transmitti nec veteres concedebant nec nos patimur, exceptis videlicet liberorum personis, de quibus theodosiana lex super huiusmodi causis inducta loquitur: his nihilo minus, quae super his, qui deliberantes ab hac luce migrant, a nobis constituta sunt, in suo robore mansuris. <a 534 d. K.Iun. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A.Iiii et paulino vc. Conss. >
CJ. 6. 51. 1. 6: Imperator Justinianus
Libertatibus procul dubio et post praesentem sanctionem propter sui naturam, quae aditionem heredis expectat, ab adita hereditate una cum aliis, quae servis in testamento manumissis vel aliis legatis relicta sunt, competentibus. <a 534 d. K.Iun. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A.Iiii et paulino vc. Conss. >
CJ. 6. 51. 1. 6a: Imperator Justinianus
Excepto etiam usu fructu, qui sui natura ad heredes legatarii transmitti non patitur et neque a morte testatoris neque ab adita hereditate, quantum ad transmissionem, dies eius cedit. <a 534 d. K.Iun. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A.Iiii et paulino vc. Conss. >
CJ. 6. 51. 1. 6b: Imperator Justinianus
Sed haec quidem omnia in his observari sancimus secundum praefatam dispositionem ,quae pure vel in diem certum relicta fuerint. <a 534 d. K.Iun. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A.Iiii et paulino vc. Conss. >
CJ. 6. 51. 1. 7: Imperator Justinianus
Sin autem aliquid sub condicione relinquatur vel casuali vel potestativa vel mixta, quarum eventus ex fortuna vel ex honoratae personae voluntate vel ex utroque pendeat, vel sub incerta die, expectare oportet condicionis eventum, sub qua fuerit derelictum, vel diem, ut tunc cedat, cum vel condicio impleatur vel dies incertus extiterit. quod si in medio is, qui ex testamento lucrum sortitus est, decedat vel eo superstite condicio defecerit, hoc, quod ideo non praevaluit, manere disponimus simili modo apud eos, a quibus relictum est, nisi et hic vel substitutus relictum accipiat vel coniunctus sive heres sive legatarius hoc sibi adquirat, cum certi iuris sit et in institutionibus et legatis et fideicommissis et mortis causa donationibus posse substitui. <a 534 d. K.Iun. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A.Iiii et paulino vc. Conss. >