Latin
Book 6, lines 6.1.1659-6.1.1670
Justinian, Codex 6.1.1659-1670
Not analysed yet
CJ. 6. 55. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Apud hostes patre defuncto filia communis vobis, quo casu scientia mortis non postulatur, heres extitit sua et ad te transmisit successionem. *diocl. et maxim. aa. et cc. catoniae. *<a a. 294 s. xii k. dec. nicomediae cc. conss. >
CJ. 6. 55. 9pr. : Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Si defunctus cuiuscumque sexus aut numeri reliquerit filios et ex filia diem functa cuiuscumque sexus aut numeri nepotes, eius partis, quam defuncta filia superstes patri inter fratres suos fuisset habitura, duas partes consequantur nepotes ex eadem filia, tertia pars fratribus sororibusve eius quae defuncta est, id est filiis filiabusque eius, de cuius bonis agitur, avunculis scilicet sive materteris eorum, quorum commodo legem sancimus, adcrescat. *valentin. theodos. et arcad. aaa. constantino pp. Galliarum. *<a 389 d. V k. Mart. Mediolani timasio et promoto conss. >
CJ. 6. 55. 9. 1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Haec eadem, quae de avi materni bonis constituimus, de aviae maternae sive etiam paternae simili aequitate sancimus: nisi forte avi ad elogia inurenda impiis nepotibus iusta se motos ratione dixerint et hoc fuerit legibus approbatum. <a 389 d. V k. Mart. Mediolani timasio et promoto conss. >
CJ. 6. 55. 9. 2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Non solum autem si intestatus avus aviave defecerit, haec nepotibus quae sancimus iura servamus, sed et si avus vel avia, quibus huiusmodi nepotes erunt, testati obierint et praeterierint nepotes aut exheredaverint, easdem et de iniusto avorum testamento et si quae filiae poterant vel de re vel de lite competere actiones nepotibus deferimus secundum iustum nostrae legis modum, quae de parentum inofficiosis testamentis competunt filiis. <a 389 d. V k. Mart. Mediolani timasio et promoto conss. >
CJ. 6. 55. 10: Imperatores Honorius, Theodosius
Ubi aviarum successio morte interveniente discutitur, capitis deminutio materna quaerenda non est. tunc enim in huiusmodi hereditatibus filiorum status aut persona spectatur, quotiens de eius bonis, qui potestatem familiae potuit habere, tractatur. *honor. et theodos. aa. maximo. pp. *<a 420 d. V k. Oct. Ravennae theodosio a. Viiii et constantio iii conss. >
CJ. 6. 55. 11: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si matre superstite filius vel filia, qui moritur, filios dereliquerit, omnimodo patri suo matrive ipso iure succedant. quod sine dubio et de pronepotibus observandum esse censemus. *theodos. et valentin. aa. ad senatum urb. romae. *<a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. >