Latin
Book 6, lines 6.1.1671-6.1.1685
Justinian, Codex 6.1.1671-1685
Not analysed yet
CJ. 6. 55. 12: Imperator Justinianus
Quotiens aliquis vel aliqua intestatus vel intestata mortuus vel mortua fuerit nepotibus vel pronepotibus cuiuscumque sexus vel deinceps aliis descendentibus derelictis, quibus unde liberi bonorum possessio minime competit, et insuper ex latere quibuscumque agnatis, minime possint idem agnati quartam partem hereditatis mortuae personae sibi vindicare, sed soli descendentes ad mortui successionem vocentur. quod tantum in futuris, non etiam praeteritis negotiis servari decernimus. *iust. a. menae pp. *<a 528 d. k. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons. >
CJ. 6. 56. 0. Ad senatus consultum tertullianum.
CJ. 6. 56. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet liberi matribus ab intestato ita demum per se heredes existant, si fari possint, tamen matres liberis, etiamsi infantes naturae concesserint, posse succedere nulla dubitatio est. *diocl. et maxim. aa. vivianae. *<a 291 pp. x k. april. tiberiano et dione conss. >
CJ. 6. 56. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In successionem filii vel filiae communis sine liberis et fratribus vel sororibus morientis pater manumissor, quia ei sit vetus ius servatum, matri praefertur. *diocl. et maxim. aa. et cc. rhesae. *<a 294 s. vi id. dec. cc. conss. >
CJ. 6. 56. 3: Imperator Constantinus
Matres, quae puberes amiserunt filios, licet impuberibus eis tutores non petierunt, praescriptione non petiti tutoris ad excludendam eorum successionem minime debere praescribi certum est. *const. a. catullino procons. africae. *<a 315 d. vi k. aug. constantino a. iiii et licinio iiii conss. >
CJ. 6. 56. 4pr. : Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si qua mulier nequaquam religionem priori viro, ex quo filios seu filias non habet, nuptiarum festinatione praestiterit, ex iure quidem notissimo sit infamis, nisi huiusmodi maculam imperiale beneficium ei remittat. *grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. *<a 380 pp. xv k. ian. gratiano v et theodosio aa. conss. >
CJ. 6. 56. 4. 1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sin autem ei filii erunt seu filiae et impetraverit indulgentiam, infamiae abolitionem permittimus et ceterarum poenarum antiquationem, si facultatum omnium, quae fuerint tempore nuptiarum, medietatem filio filiaeve, filiis seu filiabus donaverit, quos habebat ex viro priore susceptos, pure scilicet et omni donationis sollemnitate completa nec retento quidem usu fructu. <a 380 pp. xv k. ian. gratiano v et theodosio aa. conss. >
CJ. 6. 56. 4. 2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quem quidem semissem si duobus filiis seu filiabus pluribusve donaverit et sorte fatali unus vel una, seu alius vel alia ex isdem intestatus vel intestata obierit, semper ad superstites fratres vel sorores volumus pertinere. <a 380 pp. xv k. ian. gratiano v et theodosio aa. conss. >