Latin
Book 6, lines 6.1.1686-6.1.1695
Justinian, Codex 6.1.1686-1695
Not analysed yet
CJ. 6. 56. 4. 3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sin autem universae vel universi intestati diem obierint durae fortunae ad matrem solacia ex integro revertantur, ita scilicet, ut hunc semissem, quem filiis seu filiabus donaverat, intestato diem filiis seu filiabus obeuntibus rursus ipsa separatim ab ultimi filii vel filiae hereditate praesumat. <a 380 pp. xv k. ian. gratiano v et theodosio aa. conss. >
CJ. 6. 56. 5pr. : Imperatores Theodosius, Valentinianus
Mater, quae defuncto filio filiave sine liberis ex testamento vel ab intestato succedit, si matrimonum secundum post mortem filii vel filiae non contraxerit, omnia filii morte delata pleno iure conquirat. *theodos. et valentin. aa. ad senatum urb. romae. *<a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. >
CJ. 6. 56. 5. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sin vero alterius elegerit coniugium mariti, extrinsecus quidem quaesita filio filiaeve simili firmitate possideat, rerum vero paternarum defuncti solo usu fructu humanitatis contemplatione potiatur, proprietatem sorori et fratribus transmissura defuncti. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss. >
CJ. 6. 56. 6: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Omnem matri sive ab intestato sive iure substitutionis, si filius impubes moritur, denegandam volumus successionem, si ea legitima liberorum tutela suscepta ad secundas contra sacramentum praestitum adspiraverit nuptias, antequam ei tutorem alium fecerit ordinari eique quod debetur ex ratione tutelae gestae persolverit. *theodos. et valentin. aa. florentio pp. *<a 439 d. vi id. iul. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss. >
CJ. 6. 56. 7pr. : Imperator Justinianus
Si quis vel si qua matre superstite et fratre vel legitimo vel sola cognationis iura habente intestatus vel intestata decesserit, non excludi a filii successione matrem, sed una cum fratre mortui vel mortuae, si superstes vel filius vel privignus ipsius sit, ad eam pervenire ad similitudinem sororum mortui vel mortuae: ita tamen, ut, si quidem solae sorores agnatae vel cognatae et mater defuncti vel defunctae supersint, pro veterum legum tenore dimidiam quidem mater, alteram vero dimidiam partem omnes sorores habeant: sin vero matre superstite et fratre vel fratribus solis vel etiam cum sororibus intestatus quis vel intestata moriatur, in capita distribuatur eius hereditas nec liceat matri occasione soro rum mortui vel mortuae ampliorem partem sibi vindicare, quam rata portio capitum exigit: patruo scilicet mortui vel mortuae eius filio vel nepote nullum ius ad eius hereditatem matre herede existente habentibus nec ex veteribus legibus vel ex constitutionibus partem matris minui. *iust. a. menae pp. *<a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons. >