Latin
Book 6, lines 6.1.594-6.1.605
Justinian, Codex 6.1.594-605
Not analysed yet
CJ. 6. 23. 21. 4: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Per nuncupationem quoque, hoc est sine scriptura, testamenta non alias valere sancimus, nisi septem testes, ut supra dictum est, simul uno eodemque tempore collecti testatoris voluntatem ut testamentum sine scriptura facientis audierint. <a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss. >
CJ. 6. 23. 21. 5: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si quis autem testamento iure perfecto postea ad aliud pervenerit testamentum, non alias quod ante factum est infirmari decernimus, quam id, quod secundum facere testator instituit, iure fuerit consummatum, nisi forte in priore testamento scriptis his, qui ab intestato ad testatoris hereditatem successionemve venire non poterant, in secunda voluntate testator eos scribere instituit, qui ab intestato ad eius hereditatem vocantur. eo enim casu, licet imperfecta videatur scriptura posterior, infirmato priore testamento secundam eius voluntatem non quasi testamentum, sed quasi voluntatem intestati valere sancimus. <a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss. >
CJ. 6. 23. 21. 5a: Imperatores Theodosius, Valentinianus
In qua voluntate quinque testium iuratorum depositiones sufficient: quo non facto valebit primum testamentum, licet in eo scripti videantur extranei. <a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss. >
CJ. 6. 23. 21. 6: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Illud etiam huic legi perspeximus inserendum, ut etiam graece omnibus liceat testari. <a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss. >
CJ. 6. 23. 22: Imperator Zeno
Dictantibus testamenta vel aliam quamlibet ultimam voluntatem legatum vel fideicommissum vel quodcumque aliud quolibet legitimo titulo testatorem posse relinquere minime dubitandum est. testibus etiam ad efficiendam voluntatem adhibitis pro suo libitu quod voluerit testator relinquere non prohibetur. *zeno a. sebastiano pp. *<a 480 d. k. mai. constantinopoli basilio iuniore vc. cons. >
CJ. 6. 23. 23: Imperator Justinus
Consulta divalia, quibus considerate prospectum est, ne voluntates ultimae deficientium in hac regia urbe confectae apud alium aperiri possint quam virum clarissimum pro tempore census magistrum, monumentis intervenientibus pro iuris ordine, neve in hereditate, cuius summa centum aureorum pretium non excedit, mercedis quicquam aut sumptuum censum administrantes aut censualis apparitio super intimandis isdem elogiis audeant adsequi, firma nunc quoque edicimus ac repetita promulgatione non solum iudices quorumlibet tribunalium, verum etiam defensores ecclesiarum, quos turpissimum intimationis genus inrepserat, praemonendos censemus, ne rem attingant, quae nemini prorsus omnium secundum constitutionum praecepta quam census magistro competit. absurdum est namque, si promiscuis actibus rerum turbentur officia et alii creditum alius subtrahat, ac praecipue clericis, quibus opprobrium est, si peritos se velint disceptationum esse forensium: poena etiam feriendis temeratoribus praesentis sanctionis quinquaginta librarum auri. nec enim concedendum est, ut suprema vota deficientium eversionis quicquam ex incongrua insinuatione contrahant, dum res ab incongruis usurpatur audacter. *iustinus a. archelao pp. *<a 524 d. xiii k. dec. constantinopoli iustino a. ii et opilione conss. >