Latin
Book 6, lines 6.1.606-6.1.617
Justinian, Codex 6.1.606-617
Not analysed yet
CJ. 6. 23. 24: Imperator Justinianus
Ambiguitates, quae vel imperitia vel desidia testamenta conscribentium oriuntur, resecandas esse censemus et, sive institutio heredum post legatorum dationes scripta sit vel alia praetermissa sit observatio non ex mente testatoris, sed vitio tabellionis vel alterius qui testamentum scribit, nulli licentiam concedimus per eam occasionem testatoris voluntatem subvertere vel minuere. *iust. a. menae pp. *<a 528 d. k. ian. dn. iustiniano a. pp. ii cons. >
CJ. 6. 23. 25: Imperator Justinianus
Praeposteri reprehensionem, quam novella constitutio in dotalibus instrumentis sustulisse noscitur, in aliis quoque omnibus tam contractibus quam testamentis tollimus, ut tali exceptione cessante et stipulatio et alii contractus et testatoris voluntas indubitate valeat, exactione videlicet post condicionem vel diem competente. *iust. a. menae pp. *<a 528 s. d. vii id. dec. dn. iustiniano a. pp. ii cons. >
CJ. 6. 23. 26: Imperator Justinianus
In testamentis sine scriptis faciendis omnem formalem observationem penitus amputamus, ut, postquam septem testes convenerint, satis sit voluntatem testatoris vel testatricis simul omnibus manifestari significantis, ad quos substantiam suam pervenire vellet vel quibus legata vel fideicommissa vel libertates disponeret, etiamsi non ante huiusmodi dispositionem praedixerit testator vel testatrix illa formalia verba: ideo eosdem testes convenisse, quod sine scriptis suam voluntatem vel testamentum componere censuit. *iust. a. menae pp. *<a 528 s. d. iiii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons. >
CJ. 6. 23. 27pr. : Imperator Justinianus
Sancimus, si quis legitimo modo condidit testamentum et post eius confectionem decennium profluxit, si quidem nulla innovatio vel contraria voluntas testatoris apparuit, hoc esse firmum. quod enim non mutatur, quare stare prohibetur? quemadmodum enim, qui testamentum fecit et nihil voluit contrarium, intestatus efficitur? *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 6. 23. 27. 1: Imperator Justinianus
Sin autem in medio tempore contraria voluntas ostenditur, si quidem perfectissima est secundi testamenti confectio, ipso iure prius tollitur testamentum. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 6. 23. 27. 2: Imperator Justinianus
Sin autem testator tantummodo dixerit non voluisse prius stare testamentum, vel aliis verbis utendo contrariam aperuit voluntatem, et hoc vel per testes idoneos non minus tribus vel inter acta manifestaverit et decennium fiat emensum, tunc irritum esse testamentum tam ex contraria voluntate quam ex cursu temporali. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >