Latin
Book 6, lines 6.1.751-6.1.766
Justinian, Codex 6.1.751-766
Not analysed yet
CJ. 6. 26. 3. 1: Imperator Alexander Severus
Proinde si substitutus hereditatem amplexus est, actionibus quae adversus matrem competebant ipsum convenire, non successionem ab intestato potes vindicare. <a 223 pp. xi k. sept. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 6. 26. 4: Imperator Alexander Severus
Quamvis placuerat substitutionem impuberis, qui in potestate testatoris fuerit, a parente factam ita: "si heres non erit" porrigi ad eum casum, quo, posteaquam heres extitit, impubes decessit, si modo non contrariam defuncti voluntatem extitisse probetur: cum tamen proponas ita substitutionem factam esse: "si mihi firmianus filius et aelia uxor mea (quod abominor) heredes non erunt, in locum eorum publius firmianus heres esto", manifestum est in eum casum factam substitutionem, quo utrique heredum substitui potuit. *alex. a. firmiano. *<a 225 pp. iiii k. iul. fusco ii et dextro conss. >
CJ. 6. 26. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Post aditam hereditatem directae substitutiones non impuberibus filiis factae expirare solent. *diocl. et maxim. aa. hadriano. *<a 290 pp. X k. Iun. ipsis iiii et aa. conss. >
CJ. 6. 26. 6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Testamento iure facto multis institutis heredibus et invicem substitutis, adeuntibus suam portionem coheredum etiam invitis repudiantium adcrescit portio. *diocl. et maxim. aa. et cc. quintiano. *<a sine die et consule >
CJ. 6. 26. 7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si testamento facto intra pupillarem aetatem et in sua potestate constitutae filiae, si intra pubertatem decesserit, directis verbis pater substituit, heredem te factum ex testamento post eventum condicionis intestati successionem exclusisse constitit. *diocl. et maxim. aa. et cc. feliciano. *<a 293 s. K.Ian. Sirmi aa. conss. >
CJ. 6. 26. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Precibus tuis manifestius exprimere debueras, maritus quondam tuus miles defunctus, quem testamento facto heredem communem vestrum filium instituisse proponis et secundum heredem scripsisse, utrumne in primum casum an filio suo, quem habuit in potestate mortis tempore, si intra quartum decimum aetatis suae annum an postea decesserit. *diocl. et maxim. aa. et cc. petroniae. *<a 293 s. K.Ian. Sirmi aa. conss. >
CJ. 6. 26. 8. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nam non est incerti iuris, quod, si quidem in patris militis positus potestate primo casu tantum habuit substitutum et patri heres extitit, eo defuncto ad te omnimodo eius pertineat successio. <a 293 s. K.Ian. Sirmi aa. conss. >
CJ. 6. 26. 8. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si vero substitutio in secundum casum vel expressa vel compendio non usque ad certam aetatem facta reperiatur, si quidem infra pubertatem decessit, eos habeat heredes, quos pater ei constituit et adierunt hereditatem: si vero post pubertatem, te eius successionem obtinente velut ex causa fideicommissi bona, quae cum moreretur patris eius fuerunt, a te possunt petere. <a 293 s. K.Ian. Sirmi aa. conss. >