Latin
Book 6, lines 6.1.767-6.1.776
Justinian, Codex 6.1.767-776
Not analysed yet
CJ. 6. 26. 9pr. : Imperator Justinianus
Humanitatis intuitu parentibus indulgemus, ut, si filium vel nepotem vel pronepotem cuiuscumque sexus habeant nec alia proles descendentium eis sit, iste tamen filius vel filia vel nepos vel neptis vel pronepos vel proneptis mente captus vel mente capta perpetuo sit, vel si duo vel plures isti fuerint, nullus vero eorum saperet, liceat isdem parentibus legitima portione ei vel eis relicta quos voluerint his substituere, ut occasione huiusmodi substitutionis ad exemplum pupillaris nulla querella contra testamentum eorum oriatur, ita tamen, ut, si postea resipuerit vel resipuerint, talis substitutio cesset, vel si filii aut alii descendentes ex huiusmodi mente capta persona sapientes sint, non liceat parenti qui vel quae testatur alios quam ex eo descendentes unum vel certos vel omnes substituere. *iust. a. menae pp. *<a 528 d. Iii id. Dec. Constantinopoli dn. Iusti niano a. pp. ii cons. >
CJ. 6. 26. 9. 1: Imperator Justinianus
Sin vero etiam alii liberi testatori vel testatrici sint sapientes, ex his vero personis quae mente captae sunt nullus descendat, ad fratres eorum unum vel certos vel omnes eandem fieri substitutionem oportet. <a 528 d. Iii id. Dec. Constantinopoli dn. Iustiniano a. pp. ii cons. >
CJ. 6. 26. 10pr. : Imperator Justinianus
Cum quidam duobus impuberibus filiis suis heredibus institutis adiecit, si uterque impubes decesserit, illum sibi esse heredem, et dubitabatur apud antiquos legum auctores, utrumne tunc voluit substitutum admitti, cum uterque filius eius in prima aetate decesserit, an alterutro decedente ilico substitutus in eius partem succedat, placuit sabino substitutionem tunc locum habere, cum uterque decesserit: cogitasse enim patrem primo decedente fratrem suum in eius portionem succedere. *iust. a. iohanni. Pp. *<a 531 d. Vi k. Aug. Constintinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 26. 10. 1: Imperator Justinianus
Nos eiusdem sabini veriorem sententiam existimantes non aliter substitutionem admittendam esse censemus, nisi uterque eorum in prima aetate decesserit. <a 531 d. Vi k. Aug. Constintinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 6. 26. 11pr. : Imperator Justinianus
Si quis duobus heredibus institutis filio suo impuberi eos una cum alio tertio substituit et verba testamenti ita composuerit: "quisquis mihi heres erit, et titius filio meo heres esto", secundum quod apud ulpianum invenimus, mortuo impubere filio quaerebatur, quomodo ad substitutionem vocentur tres substituti: utrumne duo priores, qui et patri heredes fuerant scripti, in dimidiam vocantur et titius in reliquam dimidiam, an tres substituti unusquisque ex triente ad substitutionem vocantur? alia applicata dubitatione, si quis ita heredem scripserit: "titius una cum filiis suis et sempronius heredes mihi sunto". et in praesente etenim specie quaerebatur secundum ulpianum voluntas testantis: utrumne titium una cum suis filiis in dimidiam vocat et sempronium in aliam dimidiam, an omnes in virilem portionem? *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >