Latin
Book 6, lines 6.1.777-6.1.791
Justinian, Codex 6.1.777-791
Not analysed yet
CJ. 6. 26. 11. 1: Imperator Justinianus
Nobis autem in prima quidem specie videtur tres substitutos unumquemque in trientem vocari, in secunda autem specie, cum et natura pater et filius eadem persona paene intelleguntur, dimidiam quidem partem titio cum filiis, alteram autem partem sempronio adsignari. <a 531 d. iiii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 6. 27. 0. De necessariis et servis heredibus instituendis vel substituendis.
CJ. 6. 27. 1: Imperator pertinax
Is, qui solvendo non est, heredem necessarium etiam in fraudem creditorum relinquere potest. sed si pignori datus fuisti et in eadem causa permansisti, nec ab eo quidem debitore qui solvendo non fuit liber et heres necessarius existere potuisti. *pertinax a. lucretio. *<a 193 pp. Xi k. April. Falcone et claro conss. >
CJ. 6. 27. 2: Imperator Antoninus
Cum vos servi constituti sub appellatione libertorum heredes scripti essetis, ea scriptura benigna interpretatione perinde habenda est, ac si liberi et heredes instituti fuissetis. quod in legato locum non habet. *ant. a. aufidio. *<a 196 accepta vii k. Mart. Prisco et apollinari conss. >
CJ. 6. 27. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si tutor ancillam tuam contubernio suo coniunxit ac post heredem instituit, neque dominium ex huiusmodi facto tibi auferri potuit et, ut eius aditione iussu tuo tibi per hanc successio quaeratur, iure concessam habes facultatem. *diocl. et maxim. aa. et cc. felici. *<a 293 s. Xvi k. Ian. Sirmi aa. Conss. >
CJ. 6. 27. 4pr. : Imperator Justinianus
Cum quidam suum pupillum heredem instituit et servo directis verbis libertatem reliquit et in secundo gradu, in quo pupillarem substitutionem faciebat, ipsum servum sine libertate pupillo suo substituit, quaerebatur inter prudentes, si ex huiusmodi substitutione heres necessarius pupillo existat. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. Xv k. Dec. Constantinopoli lampadio et oreste vv. Cc. Conss. >
CJ. 6. 27. 4. 1: Imperator Justinianus
Causa etenim altercationis ex vetere regula orta est, quia omnibus placuerat hunc servum necessarium heredem domino fieri, cui in eodem gradu et hereditas et libertas relinquebatur, in praesenti autem non in unum tam libertas quam substitutio congregata est, sed in alium et alium gradum. <a 530 d. Xv k. Dec. Constantinopoli lampadio et oreste vv. Cc. Conss. >
CJ. 6. 27. 4. 2: Imperator Justinianus
Nobis itaque eandem altercationem decidentibus mirabile visum est, si quis putet ex huiusmodi scrupulositate impediri testatoris voluntatem, et maxime domini, et existimet non fieri servum heredem necessarium, sed ei licentiam praestet et libertatem consequi et hereditatem respuere et domini voluntati reclamare: qui si hoc differre temptaverit, etiam puniendus est. sit itaque et vivo pupillo liber, quia testator hoc voluit, et mortuo pupillo necessarius heres, quia et hoc testator voluit. <a 530 d. Xv k. Dec. Constantinopoli lampadio et oreste vv. Cc. Conss. >