Latin
Book 7, lines 7.1.1087-7.1.1098
Justinian, Codex 7.1.1087-1098
Not analysed yet
Eos, quos debitores tuos esse contendis, apud rectorem conveni provinciae, qui, sive confessi debitum sive negantes et convicti fuerint condemnati nec intra statutum spatium solutioni satisfecerint, cum latae sententiae pignoribus etiam captis ac distractis secundum ea quae saepe constituta sunt meruerunt exsecutionem, iuris formam tibi custodiet. *diocl. et maxim. aa. et cc. glyconi. *<a 294 s. non. nov. cc. conss. >
CJ. 7. 54. 0. De usuris rei iudicatae.
CJ. 7. 54. 1: Imperator Antoninus
Fiscus, qui bona secundum se dicta sententia persequitur, eas quoque rationes habiturus est, ut, qui post legitimum tempus placitis non obtemperavit, usuram centesimam temporis quod postea fluxerit solvat. *ant. a. procuratoribus hereditatium. *<a xxx >
CJ. 7. 54. 2: Imperator Justinianus
Eos, qui condemnati solutionem pecuniarum, quas dependere iussi sunt, ultra quattuor menses a die condemnationis vel, si provocatio fuerit oblata, a die confirmationis sententiae connumerandos distulerint, centesimas usuras exigi praecipimus: nec priscis legibus, quae duas centesimas eis inferebant, nec nostra sanctione, quae dimidiam centesimae statuit, locum in eorum personam habentibus. *iust. a. menae pp. *<a 529 d. vii id. april. constantinopoli decio cons. >
CJ. 7. 54. 3pr. : Imperator Justinianus
Sancimus, ut si quis condemnatus fuerit, post datas a nobis quadrimenstres indutias centesimas quidem usuras secundum naturam iudicati eum compelli solvere, sed tantummodo sortis et non usurarum, quae ex pristino contractu in condemnationem deductae sunt. cum enim iam constituimus usurarum usuras penitus esse delendas, nullum casum relinquimus, ex quo huiusmodi machinatio possit induci. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 54. 3. 1: Imperator Justinianus
Si enim sine emendatione relinquatur, aliquid absurdum atque inelegans necesse est evenire, cum utiliter ex contractibus descendentes plerumque minores centesimae ex nostra lege factae sunt et necesse est minoribus usuris graviores supponi. si enim ex iudicati actione centesimae omnimodo currunt usurae, ex contractibus autem hoc raro contingit in capitulis lege nostra tantummodo exceptis, huiusmodo iniquitatem ipsa necessitas rerum introducebat. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 54. 3. 2: Imperator Justinianus
Et ideo pio remedio causam corrigentes sancimus sortis tantummodo usuras usque ad centesimam currentes ex iudicati actione profligari, non autem usurarum quantascumque usuras. si enim novatur iudicati actione prior contractus, necesse est usurarum quidem, quae anterioris contractus sunt, cursum post sententias inhiberi, alias autem usuras ex iudicati actione tantummodo sortis procedere, et non ideo, quod forsitan consummata est quantitas sortis et usurarum, totius summae usuras postea colligi, sed sortis tantummodo. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >