Latin
Book 7, lines 7.1.1099-7.1.1112
Justinian, Codex 7.1.1099-1112
Not analysed yet
CJ. 7. 54. 3. 3: Imperator Justinianus
Et cum antiquitas pessimo exemplo reis quidem condemnatis laxamentum duorum mensum praestabat, fideiussores autem eorum eodem uti beneficio non concedebat, ut liceret victoribus relictis propter legem condemnatis personis a fideiussoribus eorum vel mandatoribus statim pecunias vel res in condemnatione positas exigere, huiusmodi acerbitatem resecantes sancimus quadrimenstres indutias, quas dedimus condemnatis, etiam ad fideiussores eorum et mandatores extendi, ne legi fiat derogatum. cum enim interventor solvere compellatur et ipse reum coerceat ad invitam solutionem, nullum condemnatus habebat nostrae sensum humanitatis, quia per medium fideiussorem statim pecunias persolvere compellebatur. <a 531 d. v k. de c. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 55. 0. Si plures una sententia condemnati sunt.
CJ. 7. 55. 1: Imperator Alexander Severus
Si non singuli in solidum, sed generaliter tu et collega tuus una et certa quantitate condemnati estis nec additum, ut, quod ab altero servari non possit, alter suppleret, effectus sententiae virilibus portionibus discretus est. ideoque parens pro tua portione sententiae ob cessationem alterius ex causa iudicati conveniri non potes. *alex. a. victori. *<a 229 pp. K.Iul. Alexandro a. iii et dione conss. >
CJ. 7. 55. 2: Imperator Gordianus
Quotiens a tutoribus singulis procuratoribus datis insequitur in omnium persona condemnatio, periculum sententiae videri esse divisum. ideoque quod ab uno servari non potuerit, a ceteris exigi non posse explorati iuris est. *gord. a. anniano. *<a 242 pp. Xv k. April. Attico et praetextato conss. >
CJ. 7. 56. 0. Quibus res iudicata non nocet.
CJ. 7. 56. 1: Imperator Alexander Severus
Si neque mandasti fratri tuo defensionem rei tuae neque quod gestum est ratum habuisti, praescriptio rei iudicatae tibi non oberit. et ideo non prohiberis causam tuam agere sine praeiudicio rerum iudicatarum. *alex. a. masculino. *<a 222 pp. non. Mai. Alexandro a. cons. >
CJ. 7. 56. 2: Imperator Gordianus
Res inter alios iudicatae neque emolumentum adferre his, qui iudicio non interfuerunt, neque praeiudicium solent inrogare. ideoque nepti tuae praeiudicare non potest, quod adversus coheredem eius iudicatum est, si nihil adversus ipsam statutum est. *gord. a. athenio. *<a 239 pp. V id. Iul. Gordiano a. Et aviola conss. >
CJ. 7. 56. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Iuris manifestissimi est et in accusationibus his, qui congressi iudicio non sunt, officere non posse, si quid forte praeiudicii videatur oblatum. *diocl. et maxim. aa. honorato. *<a 289 pp. Xiiii k. Sept. Basso et quintiliano conss. >