Latin
Book 7, lines 7.1.1281-7.1.1290
Justinian, Codex 7.1.1281-1290
Not analysed yet
CJ. 7. 62. 39pr. : Imperator Justinianus
Ampliorem providentiam subiectis conferentes, quam forsitan ipsi vigilantes non inveniunt, antiquam observationem emendamus, cum in appellationum auditoriis in solus post sententiam iudicis emendationem meruerat, qui ad provocationis convolasset auxilium, altera parte, quae hoc non fecisset, sententiam sequi, qualiscumque fuisset, compellenda. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 7. 62. 39. 1: Imperator Justinianus
Sancimus itaque, si appellator semel in iudicium venerit et causas appellationis suae proposuerit, habere licentiam et adversarium eius, si quid iudicatis opponere maluerit, si praesto fuerit, hoc facere et iudiciale mereri praesidium: sin autem absens fuerit, nihilo minus iudicem per suum vigorem eius partes adimplere. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 7. 62. 39. 1a: Imperator Justinianus
(1) in refutatoriis autem libellis, qui solent maxime in sacro auditorio prudentissimorum nostrorum procerum recitari, caveant tam litigatores quam libellorum dictatores verbosis uti adsertionibus et ea quae iam perorata sunt iterum resuscitare, sed haec sola eis inscribere, quae compendiosa narratione causas provocationis possunt explanare vel aliquid novi continent vel addere quod derelictum est: scituri, quod si hoc fuerit praetermissum, non deerit adversus libellorum conditores amplissimi iudicii competens indignatio, quod sufficiant gestorum volumina introducta et virorum spectabilium magistrorum scriniorum breves omnia apertissime ostendere. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 7. 62. 39. 2: Imperator Justinianus
Sed cum scimus legem nostram esse promulgatam, per quam more consultationum in causis quidem, quae usque ad decem libras auri extenduntur, unum iudicem sanximus superponi, viginti autem duos sublimissimos iudices, sed cum prima quidem facie lis videbatur non tantam summam excedere, in definitiva autem sententia apparebat iudici vel iudicibus etiam maiorem quantitatem debere imponere, non erat eis possibile formam qua erant conclusi excedere. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 7. 62. 39. 2a: Imperator Justinianus
Sed nos definimus et omnem eis damus facultatem, si hoc ita fuerit subsecutum, licere eis et ampliorem summam praefata quantitate in qua dati sunt iudices excedere, et non ad modum suae rationis, sed ad veritatis indaginem ferre sententiam, ne tanti iudices quasi vinculis praepediti non possint legum veritati et iudiciali vigori per omnia satisfacere. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >