Latin
Book 7, lines 7.1.1291-7.1.1303
Justinian, Codex 7.1.1291-1303
Not analysed yet
CJ. 7. 63. 0. De temporibus et reparationibus appellationum seu consultationum.
CJ. 7. 63. 1: Imperator Constantinus
Si quis per absentiam nominatus vel ad duumviratus aliorumque honorum infulas vel munus aliquod evocatus ad provocationis auxilium cucurrerit, ex eo die interponendae appellationis duorum mensum tempora ei computanda sunt, ex quo contra se celebratam nominationem didicisse monstraverit. nam praesenti, qui factam nominationem cognovit et appellare voluerit, statim debet duorum mensum spatium computari. *const. a. ad crispinum. *<a 320 d. viii id. iul. constantino a. vi et constantio c. conss. >
CJ. 7. 63. 2pr. : Imperatores Theodosius, Valentinianus
Tempora fatalium dierum pro saeculi nostri beatitudine credidimus emendanda ubique dilationum materias amputantes. et primi quidem fatalis diei tempora post appellationem, sive a viro clarissimo rectore provinciae sive a spectabili iudice fuerit appellatum, sex mensuum esse iubemus. *theodos. et valentin. aa. cyro pp. *<a 440 d. xii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss. >
CJ. 7. 63. 2. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod si primo fatali die lapsus est appellator, tricesimum primum diem alterum volumus esse fatalem. quod si eo quoque appellator exciderit, tertium similiter totidem diebus intermissis fatalem observari decernimus. quod si tertius quoque lapsus fuerit temporalis, quartum etiam fatalem post tricesimum primum diem similiter observari decernimus. <a 440 d. xii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss. >
CJ. 7. 63. 2. 2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod si ita contigerit, ut quattuor fatalibus diebus qui appellavit exciderit, tunc intra trium alium mensuum spatium a nostro numine reparationem peti praecipimus: qua petita nec adversarium decernimus admoneri nec temporalem diem a petitione reparationis numerari, sed trium mensum spatio ex quarto, fatali numerando causam induci praecipimus, licet ante unum diem reparatio fuerit impetrata, licet adlegata in iudicio virorum illustrium praefectorum non fuerit. <a 440 d. xii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss. >
CJ. 7. 63. 2. 3: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nec hoc parti nocebit adversae, cum non dubius, sed notus omnibus dies fatalis appareat. haec, si adversus viri clarissimi rectoris provinciae vel spectabilium iudicum sententias fuerit appellatum. <a 440 d. xii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss. >
CJ. 7. 63. 2. 4: Imperatores Theodosius, Valentinianus
(1) quod si arbitro in provincia ex delegatione sacra disceptante appellatio subsequatur, post priorem fatalem lapsum tres alii tantum fatales dies similiter ut supra dictum est servabuntur, nulla reparatione a nostro numine postulanda, ita ut nonaginta tribus diebus elapsis iudicata congruae exsecutioni mandentur. <a 440 d. xii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss. >