Latin
Book 7, lines 7.1.136-7.1.148
Justinian, Codex 7.1.136-148
Not analysed yet
Sed hoc quidem antiquis dubitationibus remedium invenimus. bellissimam autem repletionem praefatae constitutioni donantes sancimus: si non unus veniat hereditatis petitor, sed plures, si quidem uno momento uterque vel ampliores, omnibus detur licentia communiter hereditatem adire, prius satisdatione ab omnibus danda ,ut creditoribus et libertatibus satisfaciant. <a 531 -532>
CJ. 7. 2. 15. 4a: Imperator Justinianus
Sin autem per intervalla temporum hoc fiat, qui primus veniat habeat praerogativam, si etiam satisdationem praestare potest: illo enim cessante hoc facere alii gradatim secundum tempora petitionis succedant. et hoc intra annale tempus observetur. <a 531 -532>
CJ. 7. 2. 15. 5: Imperator Justinianus
Sin autem uno pollicente quosdam liberos facere, non autem totos, alius emerserit satisdationem paratus idoneam praestare, quod omnibus creditoribus et omnibus libertatibus satisfaciat, aequissimum est eum admitti, ut omnes libertates indistincte celebrentur. quod privilegium damus non solum servo, qui libertate donatus est, sed etiam ei, cui nulla libertas relicta est, ut aliquid venustum eveniat, ut per eum, cui libertas relicta non est, aliis libertas imponatur. <a 531 -532>
CJ. 7. 2. 15. 6: Imperator Justinianus
Sed si quidem, antequam prior hereditarias res et libertatem accipiat, hoc eveniat, secundo petitori vel tertio vel deinceps ampliores libertates pollicentibus fieri locum censemus. <a 531 -532>
CJ. 7. 2. 15. 7: Imperator Justinianus
Sin autem iam rebus servo, qui primus petiit hereditatem, datis et libertatibus ab eo quibusdam servis hereditariis impositis quidam alius servus hereditarius vel liber extraneus hoc facere maluerit, licebit quidem ei hoc impetrare et sub maioribus pollicitationibus et satisdationibus hereditatem accipere: sed prior in libertate petitor maneat, licet res ab eo abstrahantur. his omnibus intra annum secundum quod dictum est celebrandis, ex quo prior petitor iudicem adierit. <a 531 -532>
CJ. 7. 3. 0. De lege fufia caninia tollenda.
CJ. 7. 3. 1: Imperator Justinianus
Servorum libertates in testamento relictas tam directas quam fideicommissarias ad exemplum inter vivos libertatum indistincte valere censemus, lege fufia caninia de cetero cessante nec impediente testantium pro suis servis clementes dispositiones effectui mancipari. *iust. a. menae pp. *<a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. ii cons. >
CJ. 7. 4. 0. De fideicommissariis libertatibus.