Latin
Book 7, lines 7.1.149-7.1.165
Justinian, Codex 7.1.149-165
Not analysed yet
CJ. 7. 4. 1pr. : Imperatores Severus, Antoninus
Cum proponas hereditatem eius aditam non esse, a quo tibi fideicommissariam libertatem relictam dicis, et ab intestato alium quam qui scriptus erat hereditatem possedisse, si non a legitimo quoque herede fideicommissaria libertas repetita est, nullo iure praestari eam ab eo qui rogatus non est desideras. *sev. et ant. aa. *<a 197 pp. xiii k. mart. laterano et rufino conss. >
CJ. 7. 4. 1. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Plane si pecunia accepta heredem institutum omisisse hereditatem docueris, libertatem tibi praestare cogetur. <a 197 pp. xiii k. mart. laterano et rufino conss. >
CJ. 7. 4. 2: Imperator Antoninus
Quamvis codicilli, quibus avunculo defunctae legatus esse videaris, falsi pronuntiati sunt, tamen si ante motam criminis quaestionem iustam libertatem es a legatario consecutus, posterior eventus non infirmat ita datam libertatem. plane secundum divi hadriani constitutionem datur heredi viginti aureorum repetitio. *ant. a. valerio. *<a d. xviii k. aug. eodem antonio a. . . . . . . . . . . conss. >
CJ. 7. 4. 3: Imperator Alexander Severus
Cum libertatem mulieribus sub condicione datam proponas, quid dubium est eos, qui ex his ante impletam eam eduntur, servos nasci et pertinere ad heredes iure dominii? his enim demum succursum est, qui post moram praestandae libertatis progeniti sunt, ut liberi et ingenui viderentur. *alex. a. lucio. *<a 222? >
CJ. 7. 4. 4: Imperator Alexander Severus
Si voluntate domini in libertate morata est, cui fideicommissaria libertas debita fuerit, secundum senatus consultum et constitutiones ad id pertinentes civis romana facta ingenuos peperit. sed si numquam ab ea libertas petita est, sibimet imputare debet, cum interea ex ea progeniti servi sint. *alex. a. arriano. *<a 222? >
CJ. 7. 4. 5: Imperator Alexander Severus
Minor annis lege definitis nec per fideicommissum libertatem supremis suis relinquere potest nisi his, quorum causam probare potest. *alex. a. dionysio. *<a 222? >
CJ. 7. 4. 6: Imperator Alexander Severus
Deberi etiam alienae ancillae fideicommissariam libertatem placuit: nec deficit hoc debitum, si interim domina, si modo nihil ex iudicio eius, qui quaeve reliquit libertatem, percepit, noluit vendere, quia possit tempore procedente, ubicumque occasio redimendae ancillae fuerit, praestari libertas. *alex. a. maximo. *<>
CJ. 7. 4. 7: Imperator Alexander Severus
Hi, quibus per fideicommissum libertas supremis iudiciis relinquitur, eorum liberti efficiuntur, a quibus manumittuntur. *alex. A. nicomedi. *<a 225 pp. k. april. fusco et dextro conss. >
CJ. 7. 4. 8: Imperator Alexander Severus