Latin
Book 7, lines 7.1.418-7.1.435
Justinian, Codex 7.1.418-435
Not analysed yet
CJ. 7. 15. 3. 2: Imperator Justinianus
Omnibus etenim uxores habentibus concubinas vel liberas vel ancillas habere nec antiqua iure nec nostra concedunt. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 16. 0. De liberali causa.
CJ. 7. 16. 1: Imperator Antoninus
Rem quidem illicitam et inhonestam admisisse confiteris, quia proponis filios ingenuos a te venumdatos. sed quia factum tuum filiis obesse non debet, adi competentem iudicem, si vis, ut causa agatur secundum ordinem iuris. *ant. a. saturninae. *<pp. v id. febr. >
CJ. 7. 16. 2: Imperator Antoninus
Si hi, quos servos tuos esse dicis, liberi esse a diversa parte dicuntur, de statu eorum more solito quaeri oportet: nec enim res iudicata, qua de proprietate eorum pronuntiatum est, opponi causae liberali potest. *ant. a. vereniano. *<a 214 d. non. febr. romae messala et sabino conss. >
CJ. 7. 16. 3: Imperator Alexander Severus
Si liber homo alienae ancillae contubernium sequatur, licet ei fuerit denuntiatum, ut se abstineret, servus domini mulieris non fit. *alex. a. quirino. *<a 225 pp. non. febr. fusco et dextro conss. >
CJ. 7. 16. 4: Imperator Alexander Severus
Si is, quem in servitutem petebas, liber quamvis absente te causa cognita pronuntiatus est, secunda in servitutem petitio eius dari tibi non debet. sed si, posteaquam cognovisti de sententia iudicis, appellasti, an iure lata sit, in auditorio quaeretur. *alex. a. iucundo. *<>
CJ. 7. 16. 5pr. : Imperator Alexander Severus
Non ideo minus in libertatem proclamare potest ea, quam ancillam tuam esse dicis ,quia eam vendente fisco comparasti. *alex. a. sabino. *<>
CJ. 7. 16. 5. 1: Imperator Alexander Severus
Sed nec hoc ad praescriptionem operatur, quod venditionis tempore maior viginti annis fuit, cum aetatis adlegatio non alias possit praescriptionem adversus civem romanum accommodare, quam si participandi pretii gratia consensum servituti dedisse probetur. <>
CJ. 7. 16. 5. 2: Imperator Alexander Severus
Probationis sane onus, cum ex servitute in libertatem adseritur, ad se recipit. qui si adfirmationem suam non impleat, inconcussum possessionis ius obtinebis. <>
CJ. 7. 16. 6: Imperatores valer. ,gallien.