Latin
Book 7, lines 7.1.436-7.1.450
Justinian, Codex 7.1.436-450
Not analysed yet
Nec si volens scripsisses servum te esse, non liberum, praeiudicium iuri tuo aliquid comparasses: quanto nunc magis, cum eam scripturam dare compulsum te esse testaris? *valer. et gallien. aa. et valer. nobil. c. vausumetio. *<>
CJ. 7. 16. 7: Imperator aurel.
Si ab eo cuius servus fuisti manumissus es, frustra libertatis controversiam sustines, maxime ab herede eius qui manumisit, cum, etsi iure libertas non processit, respectu tamen aditae hereditatis voluntatem defuncti suo consensu firmare debuit. *aurel. a. secundo. *<>
CJ. 7. 16. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum adfirmes placuisse quondam domino tuo, ut pro te et filia tua dato nummo certae quantitatis vos manumitteret, et te tantummodo liberaverit, aditus rector provinciae hortabitur eum salva reverentia, quam patrono liberti solent exhibere ,placito suo stare. *diocl. et maxim. aa. veneriae. *<a 286 pp. prid. . . . sept. maximo ii et aquilino conss. >
CJ. 7. 16. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum precum tuarum conceptio, licet eum contra quem supplicas ex ancilla natum esse expresserit, tamen nomini cognomen, quo liberi dumtaxat nuncupantur, addiderit et non servum esse, sed servili macula adspersum comprehenderit, contra eum qui servus non est supplicasse te intellegitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. proculo. *<a 293 >
CJ. 7. 16. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Liberos privatis pactis vel actus quacumque administrati ratione non posse mutata condicione servos fieri certi iuris est. *diocl. et maxim. aa. et cc. stratio. *<a 293 d. iiii non. >
CJ. 7. 16. 11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Liberos priva non mutant servi statum, si ad civiles honores illicite atque improbe adspiraverint. unde si status moveatur quaestio, intellegere vobis licet nonil prodesse posse, quod pater vester honores civiles gessit. sollemnibus itaque ordinatis apud praesidem provinciae de statu vestro cognoscetur. *diocl. et maxim. aa. et cc. faustino. *<a 293 d. iiii non. >
CJ. 7. 16. 12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si liberum te natum aliquis comparavit, statum retines, quem antea habuisti. si vero ex ancilla editum naturalis pater idemque dominus distraxit ac post emptori pretium solvisti, non idcirco libertatem consecutus es. *diocl. et maxim. aa. et cc. secundo. *<a 293 pp. xviii k. mart. aa. conss. >
CJ. 7. 16. 13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Principaliter destatu defuncti agi non potest. si vero ex peculio quondam eius, quem tibi bona reliquisse commemoras, res vindicentur vel eius filiis moveatur status quaestio, haec omnia sollemniter praesidali notione decidi debent. *diocl. et maxim. aa. et cc. antistiae. *<a 293 d. v k. mai. aa. conss. >