Latin
Book 7, lines 7.1.467-7.1.482
Justinian, Codex 7.1.467-482
Not analysed yet
CJ. 7. 16. 20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sicut semel praestitam libertatem revocari non licet, sic per ea, quae non manumittendi causa domini cum servis propriis agunt, nihil sibi detrahunt. *diocl. et maxim. aa. et cc. aeternali. *<a 293 s. vi k. sept. aa. conss. >
CJ. 7. 16. 21: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eam, quae in possessione libertatis non sine dolo malo reperitur, in servitutem constitutae simile habere praeiudicium edicto perpetuo "si controversia erit, utrum ex servitute in libertatem petatur an ex libertate in servitutem" sui conceptione manifeste probatur, nec quicquam ancillae dolus proprii iuris dominis aufert. *diocl. et maxim. aa. et cc. thallusae. *<a 293 s. non. oct. sirmi aa. conss. >
CJ. 7. 16. 22: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Parentes natales, non confessio adsignat. quapropter si ex ancilla nata post ad libertatem manumissa pervenisti, te velut ex altera natam ancilla servam professa quaesitam manumissione libertatem huiusmodi simulatione vel errore amittere minime potuisti, cum servi nascantur ratione certa, non confessione constituantur. *diocl. et maxim. aa. et cc. pardaleae. *<a 293 d. v k. dec. aa. conss. >
CJ. 7. 16. 23: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si tibi testamento directa libertas a domino relicta est et ex eo successerunt scriptae filiae, non idcirco, quod secundum eius voluntatem vel contra de filiis uni praestas obsequium, ceterae filiae tuam rescindere possunt libertatem. *diocl. et maxim. aa. et cc. musciae. *<a 293 >
CJ. 7. 16. 24: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Interrogatam et professam apud acta se esse ancillam huiusmodi factum defensionem libertatis non excludit. *diocl. et maxim. aa. et cc. sebastiano. *<a 293 s. iiii k. ian. aa. conss. >
CJ. 7. 16. 25: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sicut praetermissa instrumenta manumissionis recte factae nullum adferunt praestitae libertati vitium, ita si servum ad libertatem produxisti, instrumentorum amissio nihil ei nocere potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. licentiano. *<a 294 s. v id. febr. cc. conss. >
CJ. 7. 16. 26: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sicut datam libertatem manumissis adimere patronus non potest, ita manumissionis instrumentum praestare cogitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. molento. *<a 294 s. vii id. mart. cc. conss. >
CJ. 7. 16. 27pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Arrianus si mota quaestione a leonide liber fuit pronuntiatus, in servitutem a victo iterum non recte petitus est. *diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio asterio. *<a 294 d. Iii k. April. Sirmio cc. Conss. >