Latin
Book 7, lines 7.1.483-7.1.502
Justinian, Codex 7.1.483-502
Not analysed yet
CJ. 7. 16. 27. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Coheres etiam tibi ab arriano datus colludens cum eo sive heredibus ipsius, qui status moverat quaestionem, nihil tibi obfuit, nec quae in confessionem inter eos venerunt, statum veritatis vel nomen substantiae defuncti mutare potuerunt. <a 294 d. Iii k. April. Sirmio cc. Conss. >
CJ. 7. 16. 28: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Avi paterni magistratu functi dignitas ad libertatis probationem nihil nepoti prodest, si quidem in liberali causa matris, non patris inspiciatur condicio. sed nec materni avi sola sufficit, cum, licet avia quoque libera probari possit, multis tamen ex causis status mutari consueverit. *diocl. et maxim. aa. et cc. eurymedonti. *<a 294 sirmi iiii id. april. aa. conss. >
CJ. 7. 16. 29: Imperatores Diocletianus, Maximianus
De ancilla matre natam et ab eo redemptam, in cuius fuit contubernio, si non manumittitur, in servitute permanere non ambigitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. troilae. *<a 294 >
CJ. 7. 16. 30: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Solo obsequii non praestiti velamento data libertas rescindi non potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. eutychio. *<a 294 >
CJ. 7. 16. 31: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si tibi servitutis improbe moveatur quaestio, sollemnibus ordinatis de calumnia vel iniuria, prout vindictae viam elegeris, habita contestatione, posteaquam servus non esse fueris pronuntiatus, adversus eam sententiam postulare potes, tunc demum de his etiam quae direpta probaveris restitutionem, cum pro libertate fuerit pronuntiatum, petiturus. *diocl. et maxim. aa. et cc. corsianae. *<a 294 >
CJ. 7. 16. 32: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Subscriptio filii domini manumittentis nec addere secuta nec omissa detrahere libertati quicquam potest. *diocl. et m1xim. aa. et cc. athenaidi. *<a 294 d. non. nov. cc. conss. >
CJ. 7. 16. 33: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet accepta pecunia dominus te manumisit, tamen tributa libertas rescindi non potuit. *diocl. et maxim. aa. et cc. melitianae. *<a 294 s. iiii id. nov. cc. conss. >
CJ. 7. 16. 34: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Libera concubinatus ratione non constituitur ancilla. *diocl. et maxim. aa. et cc. hermionae. *<a 294 d. id. nov. cc. conss. >
CJ. 7. 16. 35: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non idcirco minus, quod pupilli res velut tutor administrasse dicitur, ex eius persona servitutis pati quaestionem potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. atellio. *<a 294 sirmi non. dec. cc. conss. >
CJ. 7. 16. 36: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Post certi temporis ministerium ancillae liberam eam esse cum ea paciscendo conventionis obtemperandi legi domina nullam habet necessitatem utque hoc verum est ,ita e contrario si filios suos constituta cum his libera in ministerium tibi tradere promisisse probetur, parere placitis non compellitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. theodorae. *<a 294 >