Latin
Book 7, lines 7.1.503-7.1.515
Justinian, Codex 7.1.503-515
Not analysed yet
CJ. 7. 16. 37: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si filium tuum liberum genero vendidisti, qui tam proxima necessitudine coniunctus condicionis ignorantiam simulare non potest, utrisque sociis criminis accusator deest. *diocl. et maxim. aa. et cc. olympio. *<a 294 >
CJ. 7. 16. 38: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non idcirco minus, quod te limenarcha creato nemo contradixit, rei publicae nomine moveri tibi status quaestio potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. philoserapi. *<a 294 d. xvi k. ian. nicomediae cc. conss. >
CJ. 7. 16. 39: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Liberos velut servos profitentes statum eorum mutare non posse constat. *diocl. et maxim. aa. et cc. eutychio. *<a 294 s. vii k. ian. sirmi cc. conss. >
CJ. 7. 16. 40: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Iuxta edicti nostri continentiam in liberalibus quoque negotiis, sive de libertinitate sive de ingenuitate moventur, absente nihilo minus una parte causam discuti et pro iustitiae ratione sententiam proferri nihil prohibet. *diocl. et maxim. aa. et cc. litt. ad verinum. *<>
CJ. 7. 16. 41: Imperatores Constantinus, licin.
Iubemus omnes epistulas actricis, quas ad aelium tamquam principalem fecerat, inanes et vacuas esse atque in irritum devocari ac de ingenuitate eiusdem aelii requiri nec mulieri id obesse, quod ad eum tamquam decurionem ac principalem scripserit, vel id, quod idem se finxerit decurionem vel principalem, maxime cum non solum testium professione et cognationis eius, quae iugum servile agnoscit, verum etiam voce propria eiusdem aelii apud aliud iudicium patuerat, quod condicionis servilis videretur. *const. et licin. aa. ad titianum praes. cappadociae. *<>
CJ. 7. 16. 42: Imperator Constantinus
Placuit eos qui nascuntur matrum condicionibus uti, quarum mox visceribus exponuntur. ante litem vero nati suo omnes nomine in quaestionem vocentur, quoniam hos solos, qui in lite nati erunt, omnem fortunam matrum complecti oportet et aut iustis tradi dominis aut libertate cum lucis auctoribus frui. *const. a. ad maximum pu. *<a 322 d. prid. id. iun. sirmi probiano et iuliano conss. >
CJ. 7. 17. 0. De adsertione tollenda.