Latin
Book 7, lines 7.1.794-7.1.803
Justinian, Codex 7.1.794-803
Not analysed yet
CJ. 7. 37. 3. 1b: Imperator Justinianus
Hoc enim est eorum, qui nec maiestatem imperialem agnoscunt et quantum inter privatam fortunam et regale culmen medium est, et nostros curatores, per quos res divinarum domuum aguntur, aliquibus iniuriis vel damnis adficere conantur. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 37. 3. 1c: Imperator Justinianus
Quae omnia resecantes per hanc generalem et in perpetuum valituram legem sancimus omnes alienationes de aula procedentes, sive a nostra clementia sive a serenissima augusta coniuge nostra sive ab his, qui postea digni fuerint nomine imperiali, sive iam alienatum quid est sive postea fuerit, sine omni inquietudine permanere, sive res eis per nosmet ipsos sive procuratores, ex epistalmate tamen nostro, fuerint adsignatae. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 37. 3. 1d: Imperator Justinianus
Et nemo audeat eos, qui res accipiunt per quemcumque titulum alienationis sive mobiles sive immobiles seu se moventes vel iura incorporalia vel panes civiles, iudiciis adficere vel sperare aliquam contra eos esse sibi viam apertam sed omnis aditus excludatur, omnis motus et spes huiusmodi petulantiae. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 37. 3. 2: Imperator Justinianus
Sed adversus domos nostras habeant, intra quadriennium tamen, secundum imitationem fisci, quas existimant posse sibi competere actiones in rem vel hypothecariam, ut ex nostra iussione causa moveatur et competentem mereatur effectum. quod si quadriennium fuerit emensum, nec adversus nostram domum habeat quis quamcumque actionem. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 37. 3. 3: Imperator Justinianus
Quia igitur multa scimus tam nosmet ipsos quam serenissimam augustam coniugem nostram variis personis iam donasse et vendidisse et per alios titulos adsignasse ,et maxime sacrosanctis ecclesiis et xenonibus et ptochotrophiis et episcopis et monachis et aliis innumerabilibus personis, et eandem liberalitatem ex nostra substantia sive serenissimae coniugis nostrae esse confectam, sancimus etiam eos firmo iure habere quod consecuti sunt, ita ut contra illos quidem nulla moveatur actio, intra quadriennium autem ex praesenti die numerandum pateat omnibus aditus contra nostras divinas domos suas actiones super isdem rebus movere, scituris, quod praefato quadriennio finito neque adversus nostras domos aliquis eis reservetur regressus. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >