Latin
Book 7, lines 7.1.804-7.1.816
Justinian, Codex 7.1.804-816
Not analysed yet
CJ. 7. 37. 3. 4: Imperator Justinianus
Cum enim multa privilegia augusta fortuna meruit et in donationibus sine insinuatione gestorum omnem firmitatem habentibus et super rebus, quas pro tempore serenissimus princeps divinae augustae constante matrimonio donaverit vel ipse a serenissima augusta per donationis titulum consequatur, ut maneat ilico donatio plena, nullo alio adfirmationis tempore expectando, ita et hoc videatur imperiale esse privilegium. qui enim suis consiliis suisque laboribus pro toto orbe terrarum die noctuque laborant, quare non habeant dignam sua praerogativam fortuna ? <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 37. 3. 5: Imperator Justinianus
Quae igitur pro augusto honore et cautela res accipientium nostra statuit aeternitas, haec tam sublimitas tua quam ceteri omnes iudices nostri observare festinent, ex eo tempore valitura, ex quo nutu divino imperiales suscepimus infulas. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 7. 38. 0. Ne rei dominicae vel templorum vindicatio temporis exceptione submoveatur.
CJ. 7. 38. 1: Imperatores Valentinianus, Valens
Saepenumero praeceptum est, ut servi atque liberti, colonique praeterea rei nostrae nec non etiam eorum suboles ac nepotes, quicumque de nostris possessionibus recessissent ac se ad diversa militiae genera contulissent, cingulo, in quo obrepserant fraudulenter, exuti, si ad aliquas fortasse transcenderint dignitates, omni temporis definitione submota nostro patrimonio redderentur. *valentin. et valens aa. ad probum pp. galliarum. *
CJ. 7. 38. 2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Universas terras, quae a colonis dominicis iuris rei publicae vel iuris templorum in qualibet provincia venditae vel ullo alio pacto alienatae sunt, ab his qui perperam atque contra leges eas detinent, nulla longi temporis praescriptione officiente iubemus restitui, ita ut nec pretium quidem iniquis comparatoribus reposcere liceat. *valentin. theodos. et arcad. aaa. dextro com. rer. privat. *<a 387 d. v non. iul. constantinopoli valentiniano a. iii et eutropio conss. >
CJ. 7. 38. 3pr. : Imperatores Arcadius, Honorius
Si qua usquam loca ad sacrum dominium pertinentia cuiuslibet temeritas occupavit ,secundum veteris census fidem in sua iura retrahentur. *arcad. et honor. aa. ad paulum com. domorum. *<a 396 d. v k. april. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. >
CJ. 7. 38. 3. 1: Imperatores Arcadius, Honorius
Rescripta igitur obreptionibus impetrata cum praescriptione longi temporis et novi census praeiudicio submovebit auctoritas tua, atque ita omnia suo corpori quae sunt avulsa restituet. neque enim incubatio diuturna aut novella professio proprietatis nostrae privilegium abolere poterit. <a 396 d. v k. april. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. >