Latin
Book 7, lines 7.1.961-7.1.977
Justinian, Codex 7.1.961-977
Not analysed yet
CJ. 7. 44. 1: Imperatores valer. ,gallien.
Arbitri nulla sententia est, quam scriptam edidit litigatoribus, non ipse recitavit. si igitur nihil fallis, omissa provocationis mora ex integro iudicari impetrabis a rectore provinciae. *valer. et gallien. aa. quinto. *<>
CJ. 7. 44. 2pr. : Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Hac lege perpetua credimus ordinandum, ut iudices, quos cognoscendi et pronuntiandi necessitas teneret, non subitas, sed deliberatione habita post negotium sententias ponderatas sibi ante formarent et emendatas statim in libellum secuta fidelitate conferrent scriptasque ex libello partibus legerent, sed ne sit eis posthac copia corrigendi vel mutandi. *valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. *<a 371 d. xii k. febr. gratiano a. ii et probo conss. >
CJ. 7. 44. 2. 1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Exceptis tam viris eminentissimis praefectis praetorio quam aliis illustrem administrationem gerentibus ceterisque illustribus iudicibus, quibus licentia conceditur etiam per officium suum et eos, qui ministerium suum eis accommodant, sententias definitivas recitare. <a 371 d. xii k. febr. gratiano a. ii et probo conss. >
CJ. 7. 44. 3pr. : Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Statutis generalibus iussimus, ut universi iudices, quibus reddendi iuris in provinciis permisimus facultatem, cognitis causis ultimas definitiones de scripti recitatione proferant. *valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. *<a 374 d. iii non. dec. triveris gratiano a. iii et equitio conss. >
CJ. 7. 44. 3. 1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Huic adicimus sanctioni, ut sententia, quae dicta fuerit, cum scripta non esset, nec nomen quidem sententiae habere mereatur nec ad rescissionem perperam decretorum appellationis sollemnitas requiratur. <a 374 d. iii non. dec. triveris gratiano a. iii et equitio conss. >
CJ. 7. 45. 0. De sententiis et interlocutionibus omnium iudicum.
CJ. 7. 45. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Non videtur nobis rationem habere sententia decessoris tui, qui cum cognovisset inter petitorem et procuratorem, non procuratorem, sed ipsam dominam litis condemnavit, cuius persona in iudicio non fuit. potes igitur ut re integra de causa cognoscere. *sev. et ant. aa. quintiliano. *<a 208 d. iiii k. iun. antonino a. iii et geta conss. >
CJ. 7. 45. 2: Imperator Antoninus
Si arbiter datus a magistratibus, cum sententiam dixit, in libertate morabatur, quamvis postea in servitutem depulsus sit, sententia ab eo dicta habet rei iudicatae auctoritatem. *ant. a. sextilio. *<>
CJ. 7. 45. 3: Imperator Alexander Severus
Praeses provinciae non ignorat definitivam sententiam, quae condemnationem vel absolutionem non continet, pro iusta non haberi. *alex. a. vettio. *<a 223 pp. k. oct. maximo ii et aeliano conss. >