Latin
Book 7, lines 7.1.978-7.1.996
Justinian, Codex 7.1.978-996
Not analysed yet
CJ. 7. 45. 4: Imperator Alexander Severus
Prolatam a praeside sententiam contra solitum iudiciorum ordinem auctoritatem rei non obtinere certum est. *alex. a. severae. *<a 229 pp. xv k. ian. alexandro a. iii et dione conss. >
CJ. 7. 45. 5: Imperator Philippus
Cum eorum, qui principaliter fisco tenebantur, bona ea lege fideiussoribus procurator tradi iusserit, ut ipsi indemnitatem fisco praestarent, nec a sententia eius intercesserit provocatio, consequens est datae formae obtemperari. *philipp. a. et philipp. c. montano. *<>
CJ. 7. 45. 6: Imperatores carus, carinus, numer.
Cum sententiam praesidis irritam esse dicis, quod non publice, sed in secreto loco officio eius non praesente sententiam suam dixit, nullum tibi ex his quae ab eo decreta sunt praeiudicium generandum esse constat. *carus carinus et numer. aaa. zoilo. *<a 283 pp. v k. dec. caro et carino conss. >
CJ. 7. 45. 7pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ex stipulatione parta actione pacisci proximis personis suadendo praeses provinciae verborum obligationem, quam certo iure tolli tantum licet, extinguere non potest, nec vox omnis iudicis iudicati continet auctoritatem, cum potestatem sententiae certis finibus concludi saepe sit constitutum. *diocl. et maxim. aa. et cc. isidorae. *<>
CJ. 7. 45. 7. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quapropter si nihil causa cognita secundum iuris rationem pronuntiatum est, vox pacisci suadentis praesidis actionem tuam perimere, si quam habuisti, minime potuit. <>
CJ. 7. 45. 8pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Libera quidem theodota, quam ex emptionis causa vel in solutum creditori traditam proponis, pronuntiata citra provocationis auxilium sententia rescindi non potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. licinio. *<>
CJ. 7. 45. 8. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Verum si mota quaestione, praemissa denuntiatione ei, qui auctor huius mulieris fuit, iudicatum processit, quanti tua interest, empti, si emisti, vel ob debitum reddendum, si in solutum data est, repetere non prohiberis. <>
CJ. 7. 45. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Post sententiam, quae finibus certis concluditur, ab eo qui pronuntiaverat vel eius successore de quaestione, quae iam decisa est, statuta rei iudicatae non obtinent auctoritatem: nam nec de possessione pronuntiata proprietati ullum praeiudicium adferunt nec interlocutiones ullam causam plerumque perimunt. *diocl. et maxim. aa. et cc. domno. *<a 294 s. iii non april. cc. conss. >
CJ. 7. 45. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nulli, qui statuendi non habet facultatem, interdicere patriae cuiquam permittitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. menodoro. *<>
CJ. 7. 45. 11: Imperatores Diocletianus, Maximianus