Latin
Book 8, lines 8.1.1081-8.1.1093
Justinian, Codex 8.1.1081-1093
Not analysed yet
CJ. 8. 47. 11: Imperator Justinianus
Veteres circuitus in adoptionibus, quae per tres emancipationes et duas manumissiones in filio aut per unam emancipationem in ceteris liberis fieri solebant, corrigentes sive tollentes censemus licere parenti, qui liberos in potestate sua constitutos in adoptionem dare desiderat, sine vetere observatione emancipationum et manumissionum hoc ipsum actis intervenientibus apud competentem iudicem manifestare, praesente et eo qui adoptatur et non contradicente, nec non eo qui eum adoptat. *iust. a. iohanni pp. *<a 530 d. v k. nov. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 48. 0. De emancipationibus liberorum.
CJ. 8. 48. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si lex municipii, in quo te pater emancipavit, potestatem duumviris dedit, ut etiam alienigenae liberos suos emancipare possint, id quod a patre factum est suam obtinet firmitatem. *diocl. et maxim. aa. herennio. *<a 290 pp. iii non. dec. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 8. 48. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In emancipationibus liberorum nec non donationibus non tam scriptura quam veritas considerari solet. *diocl. et maxim. aa. gennadiae. *<a 291 pp. v id. mart. tiberiano et dione conss. >
CJ. 8. 48. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non nudo consensu patria liberi potestate, sed actu sollemni vel casu liberantur ,nec causae, quibus metus pater emancipavit filium, sed actus sollemnitas quaeritur. *diocl. et maxim. aa. et cc. heliodoro. *<a 293 s. xv k. oct. sirmi aa. conss. >
CJ. 8. 48. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec avus neptem suam liberare potestate cogitur nec in cuiusquam iniuriam beneficia tribuere moris est nostri. *diocl. et maxim. aa. et cc. coloniae. *<a xxx d. id. oct. >
CJ. 8. 48. 5: Imperator anast.
Iubemus licere parentibus, id est patri avo paterno seu proavo ceterisque ulterius per masculini sexus personas continua generis serie coniunctis, si liberos, quos habent in potestate propria, id est filium filiam, nepotem seu neptem ex filio, pronepotem seu proneptem ceterosque itidem per masculini sexus personas continua generis linea sibi coniunctos, per emancipationem vel absentes et peregre degentes vel in isdem locis seu regionibus et civitatibus commorantes, in iudicio vero non praesentes, iuris sui constituere maluerint, supplicationibus porrectis mereri super hoc divinum oraculum hocque apud competentem iudicem, ad cuius iurisdictionem actus emancipationis pertinet, insinuare superque precibus a semet oblatis apud eum deponere, ut hoc subsecuto et auctoritate praecedente p rincipali plenissimum robur emancipatio sortiatur, et personae, in quas talis liberalitas collata sit, de aliena potestate quasi a parentibus ex emancipatione manumissae liberentur: si tamen ipsae nihilo minus sub gestorum testificatione vel apud eundem iudicem vel apud alium quemlibet proposito parentum suam etiam voluntatem consonare vel ante preces oblatas et sacros apices promulgatos vel postea deposuerint, nisi infantes sint, qui et sine consensu etiam hoc modo sui iuris efficiuntur. *anastas. a. constantino pp. *<a 502 d. xi k. aug. constantinopoli probo et avieno iuniore conss. >