Latin
Book 8, lines 8.1.1094-8.1.1105
Justinian, Codex 8.1.1094-1105
Not analysed yet
CJ. 8. 48. 6: Imperator Justinianus
Cum inspeximus in emancipationibus vanam observationem custodiri et venditiones in liberas personas figuratas et circumductiones inextricabiles et iniuriosa rhapismata, quorum nullus rationabilis invenitur exitus, iubemus huiusmodi circuitu in posterum quiescente licentiam esse ei, qui emancipare vult, vel ex lege anastasiana hoc facere vel sine sacro rescripto intrare competentis iudicis tribunal vel eos adire magistratus, quibus hoc facere vel legibus vel ex longa consuetudine permissum est, et filios suos vel filias, nepotes vel neptes vel deinceps progeniem in potestate sua constitutam a sua manu dimittere et legitima iura omnimodo habere, etsi non specialiter haec sibi servaverit, et peculium donare vel alias res liberalitatis titulo in eos transferre, et eas res, quae adquiri indignantur, per usum fructum secundum nostrae constitutionis modum detinere et omnia facere, vana tantummodo secundum quod dictum est observatione sublata. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 8. 49. 0. De ingratis liberis.
CJ. 8. 49. 1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Filios et filias ceterosque liberos contumaces, qui parentes vel acerbitate convicii vel cuiuscumque atrocis iniuriae dolore pulsassent, leges emancipatione rescissa damno libertatis immeritae multare voluerunt. *valentin. valens et grat. aaa. ad praetextatum pu. *<a 367 d. xv k. sept. ambianis lupicinio et iovino conss. >
CJ. 8. 50. 0. De postliminio et de redemptis ab hostibus.
CJ. 8. 50. 1pr. : Imperatores Severus, Antoninus
Ex duobus captivis sarmatia nata patris originem ita secuta videtur, si ambo parentes in civitatem nostram redissent. quamquam enim iure proprio postliminium habere non possit quae capta non est, tamen parentum restitutio reddet patri filiam. *sev. et ant. aa. ovinio. *<a xxx pp. sine die et consule. >
CJ. 8. 50. 1. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Qui cum ab hostibus interemptus sit, matris dumtaxat condicionem, quae secum filiam duxit, videtur necessario secuta. nam fictio legis corneliae, quae legitimos apud hostes defuncto constituit heredes, ad eam quae illic suscepta est non pertinet, cum eo tempore quo captus est diem suum pater obisse existimetur. <a xxx pp. sine die et consule. >
CJ. 8. 50. 2pr. : Imperator Gordianus
Ab hostibus redempti, quoad exsolvatur pretium, in causam pignoris constituti quam in servilem condicionem videntur esse detrusi: et ideo si nummi eo nomine expensi donatio intercedat, pristinae condicioni eos reddi manifestum est. *gord. a. publiciano. *<a 241 pp. ii id. iun. gordiano a. ii et pompeiano conss. >