Latin
Book 8, lines 8.1.110-8.1.120
Justinian, Codex 8.1.110-120
Not analysed yet
CJ. 8. 4. 11. 1: Imperator Justinianus
Omnes autem scire debent, quod non suum est, hoc ad alios modis omnibus pertinere, cum talis dispositio in furti actione iam dudum veteribus legibus definita est dicentibus: si quis alienam rem adversus domini voluntatem attigerit, furti actione tenetur. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo. >
CJ. 8. 4. 11. 2: Imperator Justinianus
His videlicet, quae super recipienda possessione a nobis disposita sunt, locum habentibus, si non ex die, ex quo possessio detenta est, triginta annorum excesserunt curricula. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo. >
CJ. 8. 5. 0. Si per vim vel alio modo absentis perturbata sit possessio.
CJ. 8. 5. 1pr. : Imperator Constantinus
Iudices absentium, qui cuiuslibet rei possessione privati sunt, suscipiant in iure personam et auctoritatis suae formidabile ministerium obiciant atque ita tueantur absentes, ut id solum diligenter inquirant, an eius, qui quolibet modo peregrinatur, possessio ablata est, quam propinquus vel parens vel proximus vel amicus vel colonus vel libertus seu servus quolibet titulo retinebat, nec eos, qui deiecti sunt absentium nomine possidentes, quia minime ipsis dictio causae mandata sit, ab experiunda re secludant, nec, si servi sint, eorum reiciant in iure personas, quia huiusmodi condicionis hominibus causas orare fas non sit: sed post elapsa quoque spatia recuperandae possessionis legibus praestituta litigium eis inferentibus largiri convenit, ut eos momentariae perinde possessioni sine ulla cunctatione restituant, ac si reversus dominus litigasset. *const. a. severo. *<a 326 d. x k. nov. mediolani constantino a. vii et constantio c. con ss. >
CJ. 8. 5. 1. 1: Imperator Constantinus
Cui tamen quolibet tempore reverso actionem recuperandae possessionis indulgemus ,quia fieri potest, ut restitutio propter servulos infideles vel neglegentes propinquos vel parentes vel proximos vel amicos et colonos vel libertos interea differatur. absentibus enim officere non debet tempus emensum, quod recuperandae possessioni legibus praestitutum est, sed reformato statu, qui per iniuriam sublatus est, omnia quae supererunt ad disceptationem litigii immutilata permaneant: iudicio servato iustis legitimisque personis, cum valde sufficiat possessionem tenentibus absentium nomine contra praesentium violentiam subveniri. <a 326 d. x k. nov. mediolani constantino a. vii et constantio c. conss. >
CJ. 8. 5. 2: Imperatores Arcadius, Honorius
Nec imperiale responsum, quod supplicatio litigatoris obtinuit, nec interlocutio cognitoris ex quacumque parte innovare possessionis statum eo qui rem tenet absente permittitur, quia negotiorum merita partium adsertione panduntur. *arcad. et honor. aa. petronio vic. hispaniarum. *<a 397 d. xv k. ian. mediolano caesario et attico conss. >