Latin
Book 8, lines 8.1.98-8.1.109
Justinian, Codex 8.1.98-109
Not analysed yet
CJ. 8. 4. 7: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Si quis in tantam furoris pervenit audaciam, ut possessionem rerum apud fiscum vel apud homines quoslibet constitutarum ante eventum iudicialis arbitrii violenter invaserit, dominus quidem constitutus possessionem quam abstulit restituat possessori et dominium eiusdem rei amittat: sin vero alienarum rerum possessionem invasit, non solum eam possidentibus reddat, verum etiam aestimationem earundem rerum restituere compellatur. *valentin. theodos. et arcad. aaa. ad messianum com. rer. privat. *<a 389 d. xvii k. iul. treviris timasio et promoto conss. >
CJ. 8. 4. 8: Imperatores Arcadius, Honorius
Momentariae possessionis interdictum, quod non semper ad vim publicam pertinet vel privatam, mox audiri, interdum etiam sine inscriptione, meretur. *arcad. et honor. aa. pasiphilo. *<a 395 d. viii k. ian. mediolani olybrio et probino conss. >
CJ. 8. 4. 9: Imperator Zeno
Si quando vis iudicio fuerit patefacta, dein super rebus abreptis vel invasis vel damno tempore impetus quaestio proponatur, si non potuerit qui vim sustinuit quae perdidit singula comprobare, taxatione ab iudice facta pro personarum atque negotii qualitate, sacramento aestimationem rerum quas perdidit manifestet nec ei liceat ultra taxationem ab iudice factam iurare: et quod huiusmodi iureiurando dato fuerit declaratum, iudicem condemnare oportet. *zeno a. sebastiano pp. *<a 477 d. id. dec. constantinopoli post consulatum armati vc. >
CJ. 8. 4. 10pr. : Imperator Zeno
Non ab re est, quemadmodum possessionis alienae invasores tam vetus quam praesens sacra constitutio censuit puniendos, nec conductoribus et possessionis alienae detentoribus impune procedere, si locatoribus forte vel possessionem rerum suarum, quam apud alios precario modo esse concesserant, recuperare secundum leges volentibus, cum nulla sibimet cognita legibus adlegatio competeret, duxerint resistendum, et non protinus, id est non expectato iudiciorum ordine, alienam possessionem recte eam recuperantibus cedere patiantur. *zeno a. sebastiano pp. *<a 484 d. v k. april. constantinopoli theodorico cons. >
CJ. 8. 4. 10. 1: Imperator Zeno
Eos namque iubemus pro tanta suae iniquitatis impudentia, si cognitionis iudiciariae eventu fuerint condemnati, rei, cuius possessionem sponte restituere usque ad definitivam sententiam minime passi sunt, aestimationem victrici parti una cum ipsa re praebere compelli. <a 484 d. v k. april. constantinopoli theodorico cons. >
CJ. 8. 4. 11pr. : Imperator Justinianus
Cum quaerebatur inter illyricianam advocationem, quid fieri oporteret propter eos, qui vacuam possessionem absentium sine iudiciali sententia detinuerunt, quia veteres leges nec unde vi interdictum nec quod vi aut clam vel aliam quandam actionem ad recipiendam talem possessionem definiebant, violentia in ablatam possessionem minime praecedente, nisi domino tantummodo in rem actionem exercere permittentes: nos non concedentes aliquem alienas res vel possessiones per suam auctoritatem usurpare sancimus talem possessorem ut praedonem intellegi et generali iurisdictione ea teneri, quae pro restituenda possessione contra huiusmodi personas veteribus declarata est legibus. ridiculum etenim est dicere vel audire ,quod per ignorantiam alienam rem aliquis quasi propriam occupaverit. *iust. a. iohanni pp. *<a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo. >