Latin
Book 8, lines 8.1.1229-8.1.1244
Justinian, Codex 8.1.1229-1244
Not analysed yet
CJ. 8. 53. 19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si avia vestra proprias res quacumque ratione factas titulo liberalitatis in eum contra quem preces funditis contulit, quominus haec rata maneant, quod ex origine patris vel avi vestri descendunt, nihil prodest. *diocl. et maxim. aa. et cc. alexandriae. *<a 294 s. xvi k. febr. sirmi cc. conss. >
CJ. 8. 53. 20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Vice donatricis alio voluntate eius subscribente iure facta donatio non habebitur irrita. *diocl. et maxim. aa. et cc. helvio. *<a 294 s. vii k. febr. cc. conss. >
CJ. 8. 53. 21: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Constante matrimonio dotem penes maritum suum constitutam avia tua donare tibi non potuit. *diocl. et maxim. aa. et cc. antoniae. *<a 294 s. v id. mart. cc. conss. >
CJ. 8. 53. 22pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum res filio emancipato ea condicione, ut creditoribus tuis solveret, te donasse proponas, si stipulatione vel in continenti habito pacto huic rei prospexisti ,creditoribus quidem non contra eum ex placito vestro, sed adversus te competit actio. *diocl. et maxim. aa. et cc. diomedi. *<a 294 s. vii k. april. sirmi cc. conss. >
CJ. 8. 53. 22. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eum autem, cui certa lege praedia donasti, incerta civili actione ad placitorum obsequium urgueri secundum legem donationibus dictam convenit. <a 294 s. vii k. april. sirmi cc. conss. >
CJ. 8. 53. 23: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si ea quae donaveras posteriori placito qui acceperat donum tibi reddidit, donationis antecedens instrumentum actis sequentibus nihil obesse potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. olympiadi. *<a 294 s. v k. oct. cc. conss. >
CJ. 8. 53. 24: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si patri tuo heres non extitisti, ex facta ab eo liberalitate titulo donationis non posse iura tua laedi manifestissimi iuris est. *diocl. et maxim. aa. et cc. macario. *<a 299 pp. non. febr. antiochiae diocletiano vii et maximiano vi aa. conss. >
CJ. 8. 53. 25pr. : Imperator Constantinus
Donatio, sive directa sit sive mortis causa instituta, sive condicionibus faciendi ac non faciendi suspensa sive ex aliquo notato tempore promissa, sive animo dantium accipientiumve sententiis quantum ius sinit cognominata, sub hac fieri debet observatione, ut quas leges indulgent actiones condiciones pactionesque contineat, hisque penitus cognitis vel recipiantur, si complacitae sunt, vel reiciantur, si sunt molestae. *constant. a. ad maximum pu. *<a 316 d. iii non. febr. romae sabino et rufino conss. >