Latin
Book 8, lines 8.1.1245-8.1.1260
Justinian, Codex 8.1.1245-1260
Not analysed yet
CJ. 8. 53. 25. 1: Imperator Constantinus
In conscribendis autem donationibus nomen donatoris, ius ac rem notari oportet, neque id occulte aut privatim, sed ut tabulae aut quodcumque aliud materiae tempus dabit vel ab ipso vel ab eo quem sors ministraverit perscribatur: actis etiam adnectendis, quae apud iudicem vel magistratus conficienda sunt, ubi hoc leges expostulant. <a 316 d. iii non. febr. romae sabino et rufino conss. >
CJ. 8. 53. 26pr. : Imperator Constantinus
Si quis in emancipatum minorem, priusquam fari possit aut habere rei quae sibi donatur adfectum, fundum crediderit conferendum, omne ius compleat instrumentis ante praemissis. *constant. a. aconio catullino procons. africae. *<a 316 d. xii k. mai. serdicae sabino et rufino conss. >
CJ. 8. 53. 26. 1: Imperator Constantinus
Quod per eum servum, quem idoneum esse constiterit, transigi placuit, ut per eum infanti adquiratur. <a 316 d. xii k. mai. serdicae sabino et rufino conss. >
CJ. 8. 53. 27pr. : Imperator Constantinus
Data iam pridem lege statuimus, ut donationes interveniente actorum testificatione conficiantur. quod vel maxime inter necessarias coniunctissimasque personas convenit custodiri, si quidem clandestinis ac domesticis fraudibus facile quidvis pro negotii opportunitate configi potest, vel id quod vere gestum est aboleri. *const. a. ad severum com. hispaniarum. *<a 333 d. iiii non. mai. constantinopoli dalmatio et zenophilo conss. >
CJ. 8. 53. 27. 1: Imperator Constantinus
Cum igitur ne liberos quidem ac parentes lex nostra ab actorum confectione secernat, id, quod necessario super donationibus apud acta conficiendis iam pridem statuimus, universos teneat. <a 333 d. iiii non. mai. constantinopoli dalmatio et zenophilo conss. >
CJ. 8. 53. 27. 2: Imperator Constantinus
Gesta autem confici super rebus etiam alibi collocatis ubicumque sufficit. <a 333 d. iiii non. mai. constantinopoli dalmatio et zenophilo conss. >
CJ. 8. 53. 28: Imperatores Honorius, Theodosius
Quisquis rem aliquam donando vel in dotem dando vel vendendo usum fructum eius retinuerit, etiamsi stipulatus non fuerit, eam continuo tradidisse credatur, ne quid amplius requiratur, quo magis videatur facta traditio, sed omnimodo idem sit in his causis usum fructum retinere, quod tradere. *honor. et theodos. aa. monaxio pp. *<a 417 d. prid id. mart. constantinopoli honorio a. xi et constantio ii conss. >
CJ. 8. 53. 29: Imperatores Theodosius, Valentinianus
In extraneos et saepe ignotos donationem collatam valere receptum est: et si sine scripto donatum quod fuerit, adhibitis aliis idoneis documentis hoc quod geritur comprobetur. *theodos. et valentin. aa. hierio pp. *<a 428 d. xi k. mai. felice et tauro conss. >