Latin
Book 8, lines 8.1.501-8.1.516
Justinian, Codex 8.1.501-516
Not analysed yet
CJ. 8. 27. 1: Imperator Alexander Severus
Fundum pignori obligatum, si creditor ex fructibus debitum persecutus est, cum ipso iure pignus obligatione liberatum sit, distrahere minime potest. *alex. a. pacatae. *<a 223 pp. id. ian. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 8. 27. 2: Imperator Alexander Severus
Creditor, qui hypothecae seu pignori rem sibi nexam vendiderit, rem litigiosam non videtur vendere, quia precario debitor possidet. *alex. a. maximo. *<a 223 pp. xii k. oct. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 8. 27. 3: Imperator Alexander Severus
Hypothecis vel pignoribus a creditore venumdatis in id quod deest adversus reum vel fideiussorem actio competit. *alex. a. luciano. *<a 223 pp. iii non. nov. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 8. 27. 4: Imperator Alexander Severus
Creditor hypothecas sive pignus cum proscribit, notum debitori facere, si bona fide rem gerit, et quando licet testato dicere debet. si quid itaque per fraudem in pignore villae venditae commissum probare potes, ut inferatur actio, quae eo nomine competit, adi eum cuius de ea re notio est. *alex. a. crescenti. *<a 225 pp. k. iun. fusco et dextro conss. >
CJ. 8. 27. 5: Imperator Alexander Severus
Si residuum debiti paratus es solvere, praeses provinciae dabit arbitrum, apud quem, quantum sit quod superest ex debito, examinabitur: et sive ad iudicem venire diversa pars cessaverit sive oblato superfluo ad venditionem prosiluerit, improba alienatio proprietatis tuae ius non auferet. *alex. a. sossiano. *<a 231 pp. xii k. aug. pompeiano et peligno conss. >
CJ. 8. 27. 6: Imperator Gordianus
Quamdiu non est integra pecunia creditori numerata, etiamsi pro parte maiore eam consecutus sit, distrahendi rem obligatam non amittit facultatem. *gord. a. rogato. *<a 238 pp. xiii k. sept. pio et pontiano conss. >
CJ. 8. 27. 7: Imperator Gordianus
Si cessante solutione creditor non reluctante lege contractus ea quae pignori sibi nexa erant distraxit, revocari venditionem iniquum est, cum, si quid in ea re fraudulenter fecerit, non emptor a te, sed creditor conveniendus sit. *gord. a. caro. *<a 238 pp. v k. nov. pio et pontiano conss. >
CJ. 8. 27. 8: Imperator Gordianus
Si prius, quam distraheretur pignorata possessio, pecuniam creditori obtulisti, eoque non accipiente contestatione facta eam deposuisti et hodieque in eadem causa permanet, pignoris distractio non valet. quod si prius, quam offerres, legem venditionis exercuit, quod iure subsistit revocari non debet. *gord. a. maximo. *<a 239 pp. iii non. april. gordiano a. et aviola conss. >