Latin
Book 8, lines 8.1.517-8.1.532
Justinian, Codex 8.1.517-532
Not analysed yet
CJ. 8. 27. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quae specialiter vobis obligata sunt, debitoribus detractantibus solutionem bona fide debetis et sollemniter vendere: ita enim parebit, an ex pretio pignoris debito satisfieri potest. quod si quid deerit, non prohibemini etiam cetera bona iure conventionis consequi. *diocl. et maxim. aa. cyrillo. *<a 287 pp. xiii k. iun. diocletiano iii et maximiano aa. conss. >
CJ. 8. 27. 10pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Et qui sub imagine alterius personae, quam supposuerat, iugiter tenet, cum sibi negotium gerat, alienasse non videtur. iure enim pignoris obligatum praedium neque si per subiectam personam creditor comparaverit neque si sibi addixerit, debitori adfert praeiudicium, sed in eadem causa permanet, in qua fuit ante huiusmodi collusionem. *diocl. et maxim. aa. rufino. *<a 290 pp. iii non. oct. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 8. 27. 10. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sane si debitore distrahente comparaverit, consensu emptionem perfectam, si neque dolus adversarii neque metus causa gesta arguentur, revocari exemplo grave est. <a 290 pp. iii non. oct. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 8. 27. 10. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si igitur poteris evidentibus probationibus monstrare creditorem per suppositam imaginarii emptoris personam semper possessionem tenuisse nec vendita bona fide praedia postea sinceriter comparasse, potes oblata pecunia cum usuris ad restitutionem creditorem compellere. <a 290 pp. iii non. oct. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 8. 27. 11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Mulier licet res specialiter pignori dederit pro alio, creditor eas distrahendi non habet facultatem, nisi dissimulatione, marito obligante velut proprias, creditoris ignorantiam circumscripserit. *diocl. et maxim. aa. et cc. rufinae. *<a 293 pp. v k. mai. heracliae aa. conss. >
CJ. 8. 27. 12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si debitor rem tibi iure pignoris obligatam te non consentiente distraxit, dominium cum sua causa transtulit ad emptorem. *diocl. et maxim. aa. et cc. zotico. *<a 293 s. prid. k. mai. heracliae aa. conss. >
CJ. 8. 27. 13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui praedium obligatum a creditore comparavit, si in vacuam possessionem inductus non est, nullam in rem actionem habet. *diocl. et maxim. aa. et cc. theodotae. *<a 293 >
CJ. 8. 27. 14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si in hoc quod iure debetur tibi satisfactum non fuit, et debitoribus res obligatas tenentibus aditus praeses provinciae tibi distrahendi iubebit fieri facultatem. *diocl. et maxim. aa. et cc. modesto. *<a 293 pp. xvi k. dec. sirmi aa. conss. >