Latin
Book 8, lines 8.1.591-8.1.604
Justinian, Codex 8.1.591-604
Not analysed yet
CJ. 8. 33. 3. 2: Imperator Justinianus
Sin vero nemo est, qui comparare eam maluerit, ut necessarium fiat creditori saltem sibi eam iure dominii possidere, in huiusmodi casibus causam esse observandam censemus, ut, sive praesens sit debitor, denuntiatio ei scilicet post biennium mittatur, sive afuerit, provinciale tribunale creditor petat et iudicem certiorare festinet, quatenus ille eum requisierit, certo tempore super hoc ab eo statuendo, ut fiat debitori manifestum per apparationem iudicis, quod a creditore petitum est, et certum tempus statuatur, intra quod et, si fuerit inventus, debet qui pecunias creditas accepit debitum offerre et pignus recuperare. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 33. 3. 3: Imperator Justinianus
Sin autem nullatenus fuerit inventus, iudex certum tempus definiat, intra quod licentia ei dabitur sese manifestare et offerre pecunias et pignus ab oppigneratione liberare. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 33. 3. 3a: Imperator Justinianus
Sin autem in tempore statuto vel minime fuerit inventus vel creditam pecuniam totam offerre noluerit, tunc creditor adeat culmen principale et precibus porrectis iure dominii habere eandem rem expetat habeatque ex divino oraculo eam in suo dominio. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 33. 3. 3b: Imperator Justinianus
Et postquam hoc fuerit subsecutum, pietatis intuitu habeat debitor intra biennii tempus in suam rem humanum reversum ex die sacri oraculi numerandum, et liceat ei, creditori qui iam dominus factus est offerre debitum cum usuris et damnis vitio eius creditori illatis, quorum quantitatem creditor debet suo iuramento manifestare, et suum pignus recuperare. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 33. 3. 3c: Imperator Justinianus
Sin autem biennium fuerit elapsum, plenissime habeat rem creditor idemque dominus iam inrevocabilem factam. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 33. 3. 4: Imperator Justinianus
Sed si quidem minus in pignore, plus in debito inveniatur, in hoc, quod noscitur abundare, sit creditori omnis ratio integra. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 33. 3. 4a: Imperator Justinianus
Sin autem ex utraque parte quantitas aequa inveniatur, sine omni dubitatione totam rem antea pigneratam retineat. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >