Latin
Book 8, lines 8.1.605-8.1.619
Justinian, Codex 8.1.605-619
Not analysed yet
CJ. 8. 33. 3. 4b: Imperator Justinianus
Sin autem minus quidem in debito, amplius autem in pignore fiat, tunc in hoc quod debitum excedit debitori omnia iura integra lege nostra servabuntur, creditoribus quidem feneratoris non suppositum, aliis autem debitoris creditoribus vel ipsi debitori servatum. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 33. 3. 4c: Imperator Justinianus
Et ne ex communicatione fiat aliqua difficultas, licentia dabitur creditori seu domino aestimationem superflui debitori vel creditori debitoris cum competenti cautela in eum exponenda offerre. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 33. 3. 5: Imperator Justinianus
Sin vero creditor, postquam iure dominii hoc possideat, vendere hoc maluerit, liceat quidem ei hoc facere, si quid autem superfluum sit, debitori servare. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 33. 3. 5a: Imperator Justinianus
Sin autem dubitatio exorta fuerit pro venditione utpote viliore pretio facta, sacramenti religionem creditor praestare compellatur, quod nulla machinatione vel circumscriptione usus est, sed tanti vendidit rem, quanti potuerit venire: et hoc tantummodo reddi, quod ex iuramento superfluum fuerit visum. sin autem ex iureiurando etiam minus habuisse creditor inveniatur, in residuo habeat integram actionem. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 33. 3. 6: Imperator Justinianus
Aestimationem autem pignoris, donec apud creditorem eundemque dominum permaneat, sive amplioris sive minoris quantum ad debitum quantitatis est, iudicialis esse volumus disceptationis, ut, quod iudex super hoc statuerit, hoc in aestimatione pignoris obtineat. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 8. 34. 0. De pactis pignorum et de commissoria lege in pignoribus rescindenda.
CJ. 8. 34. 1: Imperator Alexander Severus
Qui pactus est, nisi intra certum tempus pecuniam quam mutuam accepit solveret, cessurum creditoribus, hypothecae venditionem non contraxit, sed id comprehendit ,quod iure suo creditor in adipiscendo pignore habiturus erat. communi itaque iure creditor hypothecam vendere debet. *alex. a. victorino. *<a 222 pp. id. oct. alexandro a. cons. >
CJ. 8. 34. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si fundi nomine, quem vendideras, emptori ab alio mota proprietatis quaestione alterum fundum pro eius evictione pignoris hypothecaeve titulo emptionis instrumentis ea lege dedisti, ut, quem secundo tradideras, si is quem vendideras evictus non fuerit, obtineas, de hoc contra eum qui moverat quaestionem lata sententia emptori parata securitate, circa eum quem obligaveras restituendum conventionis fidem impleri, si negotium integrum est, praeses iubebit. *diocl. et maxim. aa. et cc. dionysio. *<a 293 s. k. dec. sirmi aa. conss. >