Latin
Book 9, lines 9.1.280-9.1.294
Justinian, Codex 9.1.280-294
Not analysed yet
CJ. 9. 9. 10: Imperator Alexander Severus
De crimine adulterii pacisci non licet et par delictum accusatoris praevaricatoris et refugientis veritatis inquisitionem est. qui autem pretium pro comperto stupro accepit, poena legis iuliae de adulteriis tenetur. *alex. a. demetriano. *<a 225 pp. V non. Mai. Fusco et dextro conss. >
CJ. 9. 9. 11: Imperator Alexander Severus
Crimen adulterii maritum retenta in matrimonio uxore inferre non posse nemini dubium est. *alex. a. norbano. *<a 226 pp. K.Sept. Alexandro ii et Marcello conss. >
CJ. 9. 9. 12: Imperator Gordianus
Si, dum in tuo matrimonio uxor tua esset, se adulterio polluit, in ea provincia in qua id factum est adulterium more solito persequi debes nec enim ab ea quae iam nupta est adulterium passa exordium accusationis sumi potest, si denuntiatio criminis nuptias non praecessit. *gord. a. aquilae. *<a 239 pp. Non.Dec. Gordiano a et aviola conss. >
CJ. 9. 9. 13: Imperator Gordianus
Etsi crimine adulterii damnatus restitutus non esset, ut proponis, si tamen soror tua, cum qua adulterium commissum dicebatur, non est accusata, nec poenae nec infamiae subici potuit, et multo magis, cum et accusatorem vita esse functum proponas. *gord. a. basso. *<a 240 pp. K.Iun. Sabino ii et venusto conss. >
CJ. 9. 9. 14: Imperator Gordianus
Adulteram, si postea quam crimen contra eam inchoatum est provincia excessit, etiam absentem inter reos recipi posse explorati iuris est. *gord. a. silvano. *<a 242 pp. Non.Mart. Attico et praetextato conss. >
CJ. 9. 9. 15pr. : Imperator Gordianus
Si quondam uxor tua, antequam crimine adulterii peteretur, provincia excessit, neque absens accusari potest neque in eam provinciam in qua stipendium facis transmitti iure deposcitur. *gord. a. hilariano mil. *<a 242 pp. iiii id. mart. attico et praetextato conss. >
CJ. 9. 9. 15. 1: Imperator Gordianus
Sane cum per occupationes militares licuerit, accusare eam sollemniter poteris: nec enim tempus, quo muneribus militaribus occuparis, vindictam tibi, quam maritali dolore percussus reposcis, debet auferre. <a 242 pp. iiii id. mart. attico et praetextato conss. >
CJ. 9. 9. 16pr. : Imperatores valer. ,gallien.