Latin
Book 9, lines 9.1.350-9.1.361
Justinian, Codex 9.1.350-361
Not analysed yet
CJ. 9. 9. 31: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
In adulterii quaestione ab omni familia non solum mariti, sed etiam uxoris, quae tamen tunc temporis domi fuerit, quo adulterium dicatur admissum, quaerendum est sine defensione cuiusquam. *grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. *<a 385 d. iii id. dec. constantinopoli arcadio a. et bautone conss. >
CJ. 9. 9. 32: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Adulterii accusatione proposita praescriptiones civiles, quibus aut dos repeti fingitur aut ex ratione aliqua debitum flagitatur, quae occurrere atque perstrepere examini consuerunt, iussimus sequestrari nec earum obice aliquid negotio tarditatis adferri: sed accusatione fundata, hoc est cum constiterit, quo iure (id est mariti vel extranei) quove tempore actio fuerit intromissa, discutiatur crimen, facti qualitas publicetur, cum et iurgia quae magnitudine superant praeponantur et civilis actio criminali iure postponatur, idem tamen, cum competere coeperit, habitura momenti, dummodo non obsit examini. *theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. *<a 392 d. vii id. dec. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss. >
CJ. 9. 9. 33pr. : Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Si qui adulterii fuerint accusati et obtentu proximitatis intentata depulerint, per commemorationem necessitudinis fidem crimini derogando, dum existimatur non debere credi quod adlegatur, non potuisse committi, hi si postmodum in nuptias suas consortiumque convenerint, facinus illud, in quo fuerint accusati, manifesta fide atque indiciis evidentibus publicabunt. *theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. *<a 393 d. prid. non. dec. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. >
CJ. 9. 9. 33. 1: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Unde si qui eiusmodi reperti fuerint, iussimus in eosdem severissime vindicari et veluti convictum facinus confessumque puniri. <a 393 d. prid. non. dec. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. >
CJ. 9. 9. 34: Imperatores Honorius, Theodosius
Si mulier repudii oblatione sine ulla legitima causa a se dati discesserit, ne viduitatem stupri procacitate commaculet, accusationem repudiato marito iure deferimus. *honor. et theodos. aa. palladio pp. *<a 421 d. vi id. mart. ravennae eustathio et agricola conss. >
CJ. 9. 9. 35pr. : Imperator Justinianus
Libertatem servorum, qui ad dominium pertinent uxoris vel mariti vel parentium eorum, repudio misso propter suspicionem criminis adulterii, legum conditores intra duorum mensum spatium post missionem repudii numerandum suspendi definiunt propter tormentorum quaestionem, si opus exegerit, eis imponendam. *iust. a. iohanni pp. *<a 532 d. v k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo. >