Latin
Book 9, lines 9.1.362-9.1.379
Justinian, Codex 9.1.362-379
Not analysed yet
CJ. 9. 9. 35. 1: Imperator Justinianus
Sin vero uxor matrimonio sub praefato modo dissoluto rebus humanis exempta fuerit, nihil de tempore, quousque servos eos propter memoratam causam permanere deceat, adiciunt. <a 532 d. v k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo. >
CJ. 9. 9. 35. 2: Imperator Justinianus
Nobis vero necessarium esse videtur certum tempus etiam in hoc casu statuere propter dotis quaestionem, utrum in lucrum marito cedat an heredibus mulieris restituatur. <a 532 d. v k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo. >
CJ. 9. 9. 35. 3: Imperator Justinianus
Sancimus itaque duos etiam menses post mortem mulieris servari, ut intra eos ante dicti servi permaneant et facultatem maritus habeat probationes adulterii per eos praestare: transacto vero memorato tempore licentiam habere heredem mulieris libertatem eis imponere, nisi per culpam eius maritus prohibitus fuerit causam adulterii, ipse videlicet imminens, exercere. <a 532 d. v k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo. >
CJ. 9. 10. 0. Si quis eam cuius tutor fuerit corruperit.
CJ. 9. 10. 1: Imperator Constantinus
Si tutor pupillam quondam suam violata castitate stupraverit, deportatione subiugetur atque universae eius facultates fisci viribus vindicentur, quamvis eam poenam debuerit sustinere, quam raptori leges imponunt. *const. a. ad bassum vic. italiae. *<a 326 d. prid. non. april. aquileiae constantino a. vii et constantio c. conss. >
CJ. 9. 11. 0. De mulieribus quae servis propriis se iunxerunt.
CJ. 9. 11. 1pr. : Imperator Constantinus
Si qua cum servo suo occulte rem habere detegitur, capitali sententia subiugetur ,tradendo ignibus verberone. *const. a. ad pop. *<a 326 d. Iiii k. Iun. Serdicae constantino a. vii et constantio c. conss. >
CJ. 9. 11. 1. 1: Imperator Constantinus
Sitque omnibus facultas crimen publicum arguendi, sit officio copia nuntiandi, sit etiam servo licentia deferendi, cui probato crimine libertas dabitur. <a 326 d. Iiii k. Iun. Serdicae constantino a. vii et constantio c. conss. >
CJ. 9. 11. 1. 2: Imperator Constantinus
Filii etiam, quos ex hac coniunctione habuit, exuti omnibus dignitatis insignibus in nuda maneant libertate, neque per se neque per interpositam personam quolibet titulo voluntatis accepturi aliquid ex facultatibus mulieris. <a 326 d. Iiii k. Iun. Serdicae constantino a. vii et constantio c. conss. >
CJ. 9. 11. 1. 3: Imperator Constantinus
Successio autem mulieris ab intestato vel filiis, si erunt legitimi, vel proximis cognatisque deferatur vel ei, quem ratio iuris admittit: ita ut et quod ille qui quondam amatus est et quod ex eo suscepti filii quolibet casu in sua videantur habuisse substantia, mulieris dominio sociatum a memoratis successoribus vindicetur. <a 326 d. Iiii k. Iun. Serdicae constantino a. vii et constantio c. conss. >