Latin
Book 9, lines 9.1.621-9.1.635
Justinian, Codex 9.1.621-635
Not analysed yet
CJ. 9. 22. 21pr. : Imperator Constantinus
Si quis decurio testamentum vel codicillos aut aliquam deficientis scripserit voluntatem vel conscribendis publicis privatisque instrumentis praebuerit officium, si falsi quaestio moveatur, decurionatus honore seposito quaestioni, si ita poposcerit causa, subdatur. *const. a. maecilio hilariano correctori lucaniae et brittiorum. *<a 316 d. Iii k. Febr. Sabino et rufino conss. >
CJ. 9. 22. 21. 1: Imperator Constantinus
Sed non statim desinit esse decurio, qui in huiusmodi facto fuerit :quantum enim ad municipales pertinet necessitates, decurio permanet: quantum ad rem gestam et veritatem reserandam uti decurionatus honore non poterit. <a 316 d. Iii k. Febr. Sabino et rufino conss. >
CJ. 9. 22. 21. 2: Imperator Constantinus
Nec vero is, qui ante fuerit tabellio, ad eludendam quaestionem super his quae ante conscripsit factus decurio defendi hac poterit dignitate, quoniam scripturae veritas, si res poposcerit, per ipsum debet probari auctorem. <a 316 d. Iii k. Febr. Sabino et rufino conss. >
CJ. 9. 22. 22pr. : Imperator Constantinus
Ubi falsi examen inciderit, tunc acerrima fiat indago argumentis testibus scripturarum collatione aliisque vestigiis veritatis. *const. a. ad maximum pu. *<a 320 pp. Viii k. April. In foro traiani constantino a. Vi et constantino c. Conss. >
CJ. 9. 22. 22. 1: Imperator Constantinus
Ne accusatori tantum quaestio incumbat nec probationis ei tota necessitas indicatur, sed inter utramque personam sit iudex medius nec ulla interlocutione divulget quae sentiat, sed tamquam ad imitationem relationis, quae solum audiendi mandat officium, praebeat notionem, postrema sententia quid sibi liqueat proditurus. <a 320 pp. Viii k. April. In foro traiani constantino a. Vi et constantino c. Conss. >
CJ. 9. 22. 22. 2: Imperator Constantinus
Ultimum autem finem strepitus criminalis compendioso spatio limitamus, quem litigantem disceptantemque fas non sit excedere, cuius exordium nascetur auspicio testatae actionis apud iudicem competentem: capitali post probationem supplicio, si id exigat magnitudo commissi, vel deportatione ei qui falsum commiserit imminente. <a 320 pp. Viii k. April. In foro traiani constantino a. Vi et constantino c. Conss. >
CJ. 9. 22. 23pr. : Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Damus licentiam litigantibus, si apud iudicem proferatur scriptura, de qua oritur aliqua disputatio, utrum de falso criminaliter statuat, qui dubitet de instrumenti fide, experiri an civiliter. *valens grat. et valentin. aaa. ad maximinum pp. *<a 376 pp. Xvi k. Mai. Romae valente v et valentiniano aa. conss. >
CJ. 9. 22. 23. 1: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus