Latin
Book 9, lines 9.1.650-9.1.666
Justinian, Codex 9.1.650-666
Not analysed yet
CJ. 9. 23. 4: Imperator Alexander Severus
Quae in testamento uxoris maritus sua manu legata sibi adscripserit, pro non scriptis habentur, et legis corneliae poena, si venia impetrata non est, locum habet. *alex. a. crescenti. *<a 225 pp. iii non. febr. fusco ii et dextro conss. >
CJ. 9. 23. 5: Imperator Alexander Severus
Quod adhibitus ad testamentum commilitonis scribendum iussu eius servum tibi adscripsisti, pro non scripto habetur et ideo id legatum petere non potes. sed secutus tenorem indulgentiae meae poenam legis corneliae tibi remitto, in quam credo te magis errore quam malitia incidisse. *alex. a. gallicano mil. *<a 225 pp. xvii k. iul. fusco ii et dextro conss. >
CJ. 9. 23. 6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si libertatem tibi manu tua imperante domino adscripsisti, cum proponas dominium non subscripsisse et suis litteris tuam libertatem expressim agnovisse, ad impetrandam libertatem senatus consulti auctoritas tibi obest. poena tamen falsi tibi remittitur, quoniam non potueras contra domini voluntatem venire. *diocl. et maxim. aa. aufidio. *<a 290 pp. vi id. dec. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 9. 24. 0. De falsa moneta.
CJ. 9. 24. 1pr. : Imperator Constantinus
Quoniam nonnulli monetarii adulterinam monetam clandestinis sceleribus exercent, cuncti cognoscant necessitatem sibi incumbere huiusmodi homines inquirendi, ut investigati tradantur iudiciis, facti conscios per tormenta ilico prodituri ac sic dignis suppliciis addicendi. *const. a. ad ianuarium. *<a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss. >
CJ. 9. 24. 1. 1: Imperator Constantinus
Accusatoribus etiam eorum immunitatem permittimus, cuius modus, quoniam dispar patrimonium est, a nobis per singulos statuetur. <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss. >
CJ. 9. 24. 1. 2: Imperator Constantinus
Si quis autem militum huiusmodi personam susceptam de custodia exire fecerit, capite puniatur <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss. >
CJ. 9. 24. 1. 3: Imperator Constantinus
Appellandi etiam privato licentia denegetur: si vero miles aut promotus in gradu huiusmodi crimen incurrerit, super eius nomine et gradu ad competentes iudices referatur. <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss. >
CJ. 9. 24. 1. 4: Imperator Constantinus
Domus vero vel fundus, in quo haec perpetrata sunt, si dominus in proximo constitutus sit, cuius incuria vel neglegentia punienda est, etsi ignoret, fisco vindicetur, nisi dominus, ante ignorans, ut primum reppererit, scelus prodiderit perpetratum: tunc enim possessio vel domus ipsius proscriptionis iniuriae minime subiacebit. <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss. >