Latin
Book 9, lines 9.1.733-9.1.751
Justinian, Codex 9.1.733-751
Not analysed yet
CJ. 9. 32. 4pr. : Imperator Gordianus
Adversus uxorem, quae socia rei humanae atque divinae domus suscipitur, mariti diem suum functi successores expilatae hereditatis crimen intendere non possunt. *gord. a. basso. *<a 242 pp. vi k. mart. attico et praetextato conss. >
CJ. 9. 32. 4. 1: Imperator Gordianus
Et ideo res, quas per eandem abesse quereris, competenti in rem actione vel, si dolo malo fecerit, quo minus res mobiles possideret, ad exhibendum persequere. <a 242 pp. vi k. mart. attico et praetextato conss. >
CJ. 9. 32. 4. 2: Imperator Gordianus
Fructus autem rerum quas mala fide tenuit, licet expilatae hereditatis non teneatur crimine, suos non facit, sed extantes quidem vindicari, absumptos vero condici posse procul dubio est. <a 242 pp. vi k. mart. attico et praetextato conss. >
CJ. 9. 32. 5: Imperator Philippus
Obtentu expilatae hereditatis emolumentum legatorum, maxime suspensa cognitione, legatariis isdemque libertis defuncti auferri non oportet. *philipp. a. et philipp. c. sulpicio. *<a 245 pp. xv k. febr. philippo a. et titiano conss. >
CJ. 9. 32. 6: Imperator Philippus
Expilatae hereditatis crimen loco deficientis actionis intendi consuevisse non est iuris ambigui. *philipp. a. Et c. Basiliae. *<a 249 pp. x k. mart. aemiliano et aquilino conss. >
CJ. 9. 33. 0. Vi bonorum raptorum.
CJ. 9. 33. 1: Imperator Gordianus
Vi bonorum raptorum actionem, quae cum poena sua retrahit ablata, potius ad mobilia moventiaque quam ad fundos per iniuriam occupatos spectare explorati iuris est. *gord. a. valerio. *<a 242 pp. k. mart. attico et praetextato conss. >
CJ. 9. 33. 2: Imperatores valer. ,gallien.
Si res mobiles, quarum in te fuerat dominium perfecta donatione translatum, violenter heres donatricis abripuit, vi bonorum raptorum actionem intra annum quidem, quo experiundi potestas fuit, in quadruplum, post annum in simplum intendere non vetaris. *valer. et gallien. aa. longino. *<a 260 pp. vii k. mai. saeculare et donato conss. >
CJ. 9. 33. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Res obligatas sibi creditorem vi rapientem non rem licitam facere, sed crimen committere convenit, eumque etiam vi bonorum raptorum infra annum utilem in quadruplum, post simpli actione conveniri posse non ambigitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. euelpisto. *<a 293 s. vii id. ian. sirmi aa. conss. >
CJ. 9. 33. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
De his, quae servum alienum nesciente domino vi rapuisse dicis, infra annum in quadruplum vi bonorum raptorum et post in simplum dominus eius noxali actione apud competentem iudicem conveniri potest. *diocl. et maxim. aa. et cc. attalo. *<a 293 s. vii id. ian. sirmi aa. conss. >